‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 367 sur 559 · SI · texte numérisé non relu

SI

SI

t€aHSH:eE:et:€:s^aHaH3SHHHJ3H

Gajum collaudat quod in veritate ambulet, et peregrinos humane excipiat; subdens de Diotrephis calumniis et inhumanitate, ac Uemetrio optimum perhibens testimonium,subjungens se ilium brevi invisurum.

ENIOR Gajo carissimo, quern ego diligo in veritate. 2. Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere, sicut prospere agit anima tua. 3. Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas. 4. Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5. Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, 6. qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesias : quos, benefaciens, deduces digne Deo. 7. Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. 8. Nos ergo debemus

suscipere hujusmodi, ut cooperate res simus veritatis.

9. Scripsissem forsitan ecclesias sed is, qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos 10. propter hoc si venero, com monebo ejus opera, quae facit verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant : neque ipse suscipit fratres : et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.

1 1. Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.

1 1. Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.

Page 1