Dicebat autem ad omnes
Si quis vLilt post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me, 24. ^Quienim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam : 2 5 .quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat.^' 26.* Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum, 27. 'Dico autem vobis vere : sunt aliqui hie stantes, qui non gustabunt mortem donee videant regnum Dei.
28. "'Factum est autem post hasc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
29. Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. 30. Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses, et Elias, 31. visi in majestate, et dicebantexcessum ejus, quern completurus erat in Jerusalem. 32. Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et e vigilantes viderunt majestatem ejus, et duos vires, qui stabant cum illo.
33. Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Pras-
"2 Petr. I
ceptor bonum est nos hie esse : et faciamus tria tabernacula, unum Tibi, et unum Moysi, et unum Eliae :
nesciens quid diceret. 34. Hsec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35. Et vox facta est de nube, dicens : " Hie est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36. Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quas viderant.