‹ La Sainte Bible (volume 5)Chapitre 29 sur 506 · Audistis quia dictum est · texte numérisé non relu

Audistis quia dictum est

•''Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44. Ego autem dico vobis : ^Diligite inimicos vestros, 'benefacite his, qui oderunt vos : "et orate pro persequentiljus, et calumniantibus vos: 45. ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos, et malos, et pluit super justos et injustos. 46. Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis.'' nonne et publicani hoc faciunt.'' 47. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis.'' nonne et ethnici hoc faciunt.^ 48. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.

-^•— CAPUT VI. — :;:— Docet Christus quo modo faciendre sint eleemosyna et oratio, traditque discipulis formam orandi, et offensas aliis condonandi : item quo modo sit jejunandum : quod non in terra sed in ccelo thesaurizandum, oculus mundandus, non serviendum duobus dominis : vitat itaque sollicitudinem de vi(flu, vestitu, et de crastino.

TTENDITE nejustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. 2. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : 4. ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5. Et cum Gratis, non eritis sicut hypocritas, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. 7. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici :

putant enim, quod in multiloquio suoexaudiantur. 8. Nolite ergo assi-

Page 1