‹ La Sainte Bible (volume 5)Chapitre 343 sur 506 · lis lui repondireftt, blesses dans leur · texte numérisé non relu

lis lui repondireftt, blesses dans leur

EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM. Cap. VIII, 26—44. 371

quis es.^ Dixit eis Jesus : Principium,qui et loquor vobis. 26. Multa habeo de vobis loqui, et judicare:

sed qui me misit, ^ verax est : et ego quas audivi ab eo, haec loquor in mundo. 27. et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.

28. Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum,et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor : 29- et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quas placita sunt ei, facio semper. 30. Hasc illo loquente, multi crediderunt in eum.

31. Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judasos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : 32. et cognoscetis veritatem, et Veritas liberabit vos. 73. Responderunt ei : Semen Abrahas sumus, et nemini servivimus unquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis.'' 34 Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : ''quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati : 35. servus autem non

manet in domo in asternum : filius autem manet in asternum : 36. si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, 37. Scioquiafilii Abrahse estis : sed quaeritis me interficere, quiasermo meus non capit in vobis.

38. Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quas vidistis apud patrem vestrum, facitis.

Page 1