‹ La Sainte BibleChapitre 221 sur 735 · La moisson des orges, vers la fete de · texte numérisé non relu

La moisson des orges, vers la fete de

LIBER RUTH. Cap. I, 14—22; II, i-

mit, et egressa est manus Domini contra me. 14. Elevata igitur voce, riirsum flere coeperunt, Orpha osculata est socrum, ac reversa est : Ruth adha?sit socrui suae.

15. Cui dixit Noemi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos,vade cum ea. 1 6.0uas respondit : Ne adverseris mi hi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam : et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. 17. Quas te terra morientem susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturas. Haec mi hi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit. 18. Videns ergo Noemi, quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nee ad suos ultra reditum persuadere :

1 9. Profectasque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Ouibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Hasc est ilia Noemi. 20. Quibus ait : Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram) sed vocate me Mara (id est, amaram) quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.

21. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens.'^

22. Venitergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suas : ac reversa est in

Bethlehem, quando primum hordea metebantur.

~^^ CAPUT II. —^^ Ruth pressa fame, spicas in agro Booz affinis sui colligens, gratiam apud eum invenit, et lasta vesperi ad socrum reversa, multum frumenti et de ciborum reliquiis ei affert.

RAT autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.

2. Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam : Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas, quas fugerint manus metentium, ubicumque dementis in me patris familias reperero gratiam. Cui ilia respondit :

Vade filia mea. 3. Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. 4. Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus : Dominus vobiscum. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus. 5. Dixitque Booz juveni, qui messoribus praserat : Cujus est hasc puella.'^ 6. Cui respondit : Hasc est Moabitis, qua; venit cum Noemi, de regione Moabitide, 7. et rogavit ut spicas coUigeret remanentes, sequens messorum vestigia : et de mane usque nunc Stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.

Page 1