‹ La Sainte BibleChapitre 574 sur 735 · Filiis autem Merari residuis · texte numérisé non relu

Filiis autem Merari residuis

de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis suis: 78. Trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, 79. Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. 80. Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, 81. sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.

— :;:— CAPUT VII. — :i:—

Posteri Issachar, Benjamin, Nephthali, Manasse, Ephraim, et Aser.

ORRO filii "Issachar :

Thola, et Phua, Jasub, et

Simeron, quatuor. 2. Filii

Thola : Ozi et Raphaia,

et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et

Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. 3. Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Joel, et Jesia, quinque omnes principes. 4. Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad proelium, viri fortissimi, triginta sex millia :

multas enim habuerunt uxores, et filios. 5. Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.

6. Filii * Benjamin : Bela, et Be- *Gen. 46, chor, et Jadihel, tres. 7. Filii Bela : -^• Esbon,et Ozi,et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.

8. Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi, filii Bechor. 9. Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. 10. Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zetan, et Tharsis, et Ahisahar. 11. Omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad proelium procedentes.

Page 1