XIV, I— II
oppida. 31. Et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiasparti filiorum Machir juxta cognationes suas,
32. Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. 33. '^Tribui autem Levi non dedit possessionem :
quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
•—:;:— CAPUT XI Y. — ^i:— Caleb accipit Hebron in hereditatem sibi a Ueo promissam, eo quod aliis exploratoribus detrahentibus terrae promissse, ipse secutus sit Dominum.
OC est, quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, quam dederunt eis
Eleazar sacerdos, et Josue
filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel : 2. sorte omnia di- 'Num. 34, videntes, ''sicut praeceperat Dominus 3' in manu Moysi, novem tribubus, et
dimidiae tribui. 3. Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Jordanem possessionem : absque Levitis, qui nihil terras acceperunt inter fratres suos : 4. sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Ma-
nasse et Ephraim : nee acceperunt Levitas aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. 5. Sicut prasceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt terram.
6. Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezasus : * Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. 7. Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. 8. Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. 9. Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in asternum : quia secutus es Dominum Deum meum.
TO. Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est usque in pr^sentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt : ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem : hodie octoginta quinque annorum sum 1 1. sic valens, ut
'' Num. 14,
possession de son territoire, on proce'da de la meme maniere pour Ephraim et la deniitribu de Manasse. Le camp fut alors transporte de Galgala a Silo, et les sept autres tribus recurent tour k tour la portion de leur heritage (xviii, 10).