Voy. I'explication I Rois,xv
19. // ny eut point de guerre^ mais seulement des dispositions hostiles entre Asa et Baasa (I Rois, xv, 16). — La jj'' annee : ce chiffre est contredit par I Rois. xvi, 8, 10, oil nous lisons que Baasa mourut la 26^ annee d'Asa. II faut done lire ici 15 ou 25, et au vers, i du chap, suivant, 16 ou 26.
LIBER II. PARALIPOMENON. Cap. XV, 12—19; XVI, 1—9. 739
boves septingentos, et arietes septem millia. 1 2. Et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua. 13. Si quis autem, inquit, non quassierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14. Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubas, et in sonitu buccinarum 15. omnes qui erant in Juda cum exsecratione : in omni enim corde sue juraverunt, et in tota voluntate quassierunt eum, et invenerunt :
prasstititque eis Dominus requiem per circuitum.
16. Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in Torrente cedron : 17. excelsa autem derelicta sunt in Israel : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus. 18. Eaque quas voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
19. Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
— :;-^ CAPUT XVI. — :i:—
Pugnante Baasa rege Israel contra Asa, vocavit Asa Benadad regem Syrise in auxilium, et Hanani prophetam, ipsum ob id increpantem, in nervum conjecit ; ac dolore pedum cruciatus, in niedicorum arte spem ponens, anno regni sui quadragesimo primo moritur.
NNO autem trigesimo sexto regni ejus, "ascendit Baasa rex Israel in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. 2. Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syrias, qui habitabat in Damasco, dicens : 3. Foedus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam : quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere. 4. Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel : qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas. 5. Quod cum audisset Baasa desiit asdificare Rama, et intermisit opussuum. 6. Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quag aedificationi prasparaverat Baasa, asdificavitque ex eis Gabaa, et Maspha.
7. In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syrias regis exercitus de manu tua. 8. *Nonne vEthiopes, et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia : quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua.'' 9. Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et prasbent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti.
" 3 Reg. 15,
'Supr. I J.
CHAP. XVI