IS
tern Dominus Deus patrum suorum ad illos per manam nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens : eo quod parceret populo et habitaculo suo. 16. At illi subsannabant nuntios Del, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donee ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
17- Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui, non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nee decrepit! quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus. 18. ''Universaque vasa domus Domini tam majora, quam minora, et thesauros templi,et regis, et principum transtulit in Babylonem. 19. Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem, universas turres combusserunt,etquidquid
pretiosum fuerat, demoliti sunt.
20. Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donee imperaret rex Persarum, 21. et compleretur sermo Domini ex ore Jeremias, et celebraret terra sabbata sua : cunctis enim diebus desolationisegitsabbatum usque dumcomplerenturseptuagintaanni.
22. "Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quern locutus fuerat per OS Jeremias, suscitavit Dominus spiritum Cyri Persarum : qui jussit prasdicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens :