‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 185 sur 832 · G2 XXXVIII · texte numérisé non relu

G2 XXXVIII

19. Et in zelo meo, in igné irao meae locutus siira, quia in die illa erit comniotio magna super terram Israël.

20. Et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiœ agri , et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem teiTse ; et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.

21. Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.

22. Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre veheraenti, et lapidibus immensis ; ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt eum eo.

23. Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium ; et scient quia ego Dominus.

Page 1