CHAPITRE XXill
1. Evoluto autem multo tempore postquam pacem dederat Dominus Israeli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longsevo, et persenilis setatis,
2. vocavit Josue oranem Israelein,majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris setatis sum ;
3. vosque cernitis omnia, quse fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quo modo pro vobis ipse pugnaverit;
4. et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes,
5. Dominus Deus vester disperdet eas, et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis poUicitus est.
6. Tantum confortamini , et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quse scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram ;