prœter holocaustum matutinum quod semper offeretis
24. Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
25. Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
26. Dies etiam primitivorum , quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit ; omne opus servile non facietis in ea ;
27. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem,
28. atque in sacrifions eorum, similae oleo conspersae très décimas per singulos vitulos, per arietes duas,
29. per agnos decimam decimœ, qui simul sunt agni septem ; hircum quoque
30. qui mactatur pro expiatione ; prœter holocaustum sempiternum et liba ejus.