‹ La Sainte BibleChapitre 113 sur 1331 · Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te · texte numérisé non relu

Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te

19. Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisqûe nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20. Super Ismaël quoque exaudivi te ; ecce, benedicam ei, et augebo et multiplicabo eum valde ; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22. Cumque finitus esset sermo loquentis eum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23. Tulitautem Abraham Ismaël filium suum , et omnes vernaculos domus suae , universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae ; et circumeidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.

24. Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circuracidit carnem prœputii sui.

25. Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumeisionis suae.

Page 1