Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens
2. Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis; mea sunt enim omnia.
3. Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de iEgypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.