CHAPITRE XXXVI
1. Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dédit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.
2. Curnque vocasset eos Moyses, et omnern eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
3. Tradidit cis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.