Locutusque est Dominas ad Moysen, dicens
10. Loquere filiis Israël : Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat phase Domino
11. in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam ; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud ;
12. non relinquent ex eo quidpiam usque mane, et os ejus non confringent, omnem ritum phase observabunt.
13. Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo; peccatum suum ipse portabit.
14. Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient phase Domino juxta ceremonias et justificationes ejus. Praîceptum idem erit apud vos, tam advenœ quam indigenœ.
15. Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.