‹ La Table Claudienne de LyonChapitre 52 sur 126 · NOT · texte numérisé non relu

NOT

TEXTE …[sum]mae rerum no[straru]m sit ultile|…

Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne quasi novam islam rem introduci exhorrescatis, sed illa potius cogiletis, quam mulla in hac civilate novata sint, et quidem statim ab origine urbis nostrae, in quod jormas slatusque res p(ublica) nostra diducta sit.

Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis successoribus eam tradere contigit. S'upervenere alieni et quidam externi, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens, vicinus quidem, sed tunc externus ; ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. |1s] propler temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C{o]rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa, sed inopi, ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi repelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius, nam et hoc inter auctores discrepat, insertus Servius T'ullius, si nostros sequimur, captiva natus Ocresia; si Tuscos, Caeli quondam Vivennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, postquam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani exerciltus Etruria excessit, montem Caelium occupait et a duce suo Caelio ita appellitavit, mutatoque nomine, nam Tusce Mastarna ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei plublicae] utilitate optinuit. Deinde, postquam Tarquini S'uperbi mores invisi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei [us], nempe perlaesum est mentes regni, et ad consules, annuos magistratus, administratio rei p(ublicae) translata est.

Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari imperium valentius, repertum apud maiores nostros, quo in a[s|perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur ? aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei ? Quid a consulibus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea decemvirali regno ad consules rusus reditum ? Quid in [plluris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearentur ? Quid communicatos postremo cum plebe honores, non imperi solum, sed sacerdotiorum quoque ? Iam si narrem bella, a quibus coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor, ne nimio insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae prolati imperi ultra Oceanum. Sed illoc potius revertar. Civitatem

Page 1