Emendationes in librum Ecclesiastici
in quarto.
Mathei Cantacuzeni in sapîentiam Sal [omonis].
Cathena super lob : bergamena.
Doxapatri.
Voici les fragments de lettres de Van Linden et de Plantin annoncés page 27.
^Van Linden écrit à Sirleto, 28 janvier 1 5 jg (Vat. lat. 6133% fol. 333) :
Ubî salvi Genuam, (ihristo lesu gratia immortalis ! pervenissemus, animus meus aestuantissimo tui desiderio saucius non patitur, quin ;has ad te darem nostxae valetudinis itinerisque pro voto confecti internuncias. Quas autem huius flagrantis, sanctique in te desiderii habeani caussas, pauci admodum, nisi tuarum opum beatissimi, conscii credant. Nunquam cum uUo mortaliuni fui colloquutus, qui maius sui desiderium animo meo, quasi aculeos, aut philtra potius, infixum reliquerit, quam tuis ex suavissimis sermonibus sentio meisvisceribus subinde inardescere. Quoties enim tuis coUoquiis frui licuit, ita me Christus meus amet! redii (quod
citra omnem adulationem coram Christo iudice dico) aut doctior, aut suavissimo pietatis fructu cumulatîor: quod notationes locorum abs te obiter commemoratorum adversariis meis [mes notes] tum inscriptae omnibus testentur...
Van Linden continue en comparant son affection pour Sirleto à celle de David pour Jonathas, son admiration à celle de la reine de Saba pour Salomon, etc.
Trois mois après il est à Madrid et écrit de nouveau au cardinal, 24 mai i5yg (ibid.^ fol, 423) :
... Interea mei promissi apud varios satago, ut regiae bibliothecae catalogum tibi transmittam : verum nondum videre datum est. Incidi in quemdam meum veterem amicum Parisiis et Lovanii condiscipulum, D. D. Cosmam Fontaeum, literaturae graece cum primis doctum, et qui principem facile locum in illo nostro platonico prytanaeo mereatur. Is quaedam mihi commémorât a se iliic visa D D. Nazianzeni et Chrysostomi nondum édita. Rex ei Photium
illum dédit convertendum : a quo non parum abhorret, cum sit et S. Th. D. et Christi sacerdos, illa nugatoria, ridicula et amatoria, aetate tam gravi ac sacerdotali in latinum transhindere... Cogito prima occasione ad S. Laurentium [L'Escurial] me recipere, non tam octavum hoc orbis ut spectem n\iraculum, quam ut rarissimum illum regiae bibliothecae perlustrem thezaurum...
Quatre mois plus tard, i5 septembre i5yg
(ibid., foL 455) :
Tandem votimeicompos perlustravi regiam bibliothecam, atque ab eius S. M^ usum indicis graeci extra monasterium ad biduum impetravi : quem pro illius temporis brevitate negociis obrutus ubi devorassem, quaedam instituto nostro praecipue congrua delibavi. Cum enim non liceret tamdiu illic haerere, ut amanuensi describere esset integrum, ego brevitatis causa passim summa titulorum delibavi capita : quae Ill"»~ V. D. abunde, scio, sufficient, ut ex unguiculis (quod dicunt) leonem... Quae cum D. D. Aria Montano in illo D. Laurentii monasterio egerim, longum esset perscribere...
Le 27 mars i58o, de retour en Flandre, Van Linden écrit (ibid., /o/. 546),
Quod a reditu in Belgium non prius scripserim, alia non fuit causa, quam quod sarcinas meas papyraceas pridem Coloniae, dum exsularemus, relictas, hactenus non licuerit propter infesta itinera et quotidianas latronum, atque praedonum undique vias obsidentium rapinas,
recipere... Calamitatum Belgicarum aerumnas
vere tragicas, nul lus Sophocles suo exprimat cothumo, cum fidem omnem longissime superent. Proinde hanc afflictissimam provinciam piis vestris precibus commendare maio, quam descriptionem attingere. Valeat diu incolumis Rma et Illma Vra D. atque nos redamare, mutuisque precibus commendare dignetur... Catalogum inquisitionis Ro. iamdudum, uti et Hispani, exspectamus : ego post Pascha nundinarum Francofordiensium mittam catalogos anni 79 et 8oubi primum accepero... R"" atque III"" V. D. ex animo semper peculiariter deditissimus Wilhel. Lindanus ecclesiae Ruremund. indignus Episcopus.
Voici une importante lettre de Plantin, du g avril i5y5 (Vat. lat. 6192, /o/. 261) :
Cum ex variis et crebris quae mihi ex Urbe adferuntur amicorum literis certo intelligam meam qualemcunque operam et diligentiam pro tua in me singularis benevolentia abs te magnopere laudari ac praedicari : non potui non tandem aliqua significatione pro tuis, Illustrissime Cardinalis, beneficiis, quibus me praeter meritum meum in dies omare non desinis, observantiam erga te meam, gratumque animum testari. Etsi enim quotidianae occupationes nne ab officio quod Mecaenatibus et amicis meis, dum res postulat, praestare debeo, invitum avocant, ingeniumque meum ad scribendum minus alacre et promptum nonnunquam reddunt :
tamen ego nunquam ab illis îta obrui me patior, ut eorum quibus devinctus sum memoriam oblivione animo deleam meo. Nunc itaque acceptis divi Chrysostomi epistolis, quarum amplissimo munere me donasti, necnon et tuo consilio quo suades eas a me Summo Pontifici nuncupari debere, non mediocriter incitatus.
eo citius calamum mihi arripiendum esse duxi, ut his videlicet epistolarum meanim primitiis pro ista tua liberalitate et humanitate tibi gratins agam : ac deinde iis de rébus quae ad publicam utilitatem pertinere videntur, te prae ceteris faciam certiorem.
Siquidem nuUum opus, quod quidem omnium sententia et applausu alicuîus auctoritatis et momenti esse judicatur, praelo in postenim dare statui, nisi prius de eo amicis, teque in primis, consultis; ut opportunis monitis instructus et munitus, quid mihi in eiusmodi operis impressione potissimum sit observandum, plane cognoscam. Quandoquidem igitur ad D.
Augustini celeberrimi Ecclesiae doctoris opéra brevi excudenda cogitationem converti; te obnixe rogatum velim nomine eorum qui in illius scriptis ad vetustissîma exemplaria conferendis indefesso studio operam suam navarunt ; ut si ab Augustinensibus vel ex aliorum collatione quidpiam habeas quod ad divini doctoris castigationem et illustrationem aptissime quadrare videatur; pro tuo in rem publicam literariam amore ad nos transmittere digneris. Deinde
si quid ex tua aut Illustrissimi cardinalis Caraffae aut alius cuiuspiam censura in [notationibus variarum lectionum ad finem Novi Testamenti, quod nuper editum ad vos misimus adiunctis, animadversione dignum deprehensum sit, Theologi Ldvanienses id.sibi significari percupiunt : ut in notationibus Veteris Testamenti adhuc edendis, in tempore evitare ea possint quae sacerrimus vester coetus praecipue esse cavenda decreverit. — Tertio quoniam mihi animus esset Vatabli Bibiia, a theologis îpsis Le-
vaniensibus in Veteri quidem Testamento repurgata aliquando in vulgus emittere ; omnibuspiis ac doctis, qui tuae famae celebritate adducti te colunt, suspiciurit et venerantur, atque nihil non a te nomine dignum tuo sibi promittunt ; gratissimam ac utilissimam rem fore existimarim, si iisdem Vatabli in Vêtus Testamentum commentariis similes abs te in Novum conscriberentur contra observationes Vallae, Erasmi, et poti^simum Theodori Bezae, in cuius notationibus vulgatam editionem contra Vallam et Erasmum, saepe defendi inteilexi. — Ac postremo, quia Augustino, nisi quis casus nostris
consiliis occurrerit, mox Hieronymum subiungere cogitamus; iterum atque iterum abs te petam, si quas habes in huius doctoris scripta emendationes, sive alia eiusdem quae nondum hactenus in lucem prodiorunt monumenta, ne tanto nos bénéficie privaveris. •.
Quae quidem omnia ut a te vehementer efflagitem, me cogit meus in Catholicae Ecclesiae gloriam ferventissimus ardor, ad idque etiam audaciorem me efficit iucunda tuae humanitatis et liberalitatis record atio. Ea in re tamen si verecundiae cancellis perfractis praeter décorum quidpiam commisi ; tuae erit benignitatis id mihi non solum condonare, sed etiam si alias in similem culpam ex ignorantia aut libéra quadam petendi scribendive consuetudine incidero, in optimam partem interpretari. Quod ut facias, te vehementer rogo.
Vallae notationes quas te expetere intellexeramus,nunc una cum literis M. Roberti Bellarmini his inclusis ad te mittimus. Vale. — Antuerpiae 9 Aprilis 1575. —111»" et R"" D. V. cliens humillimus C. Plantinus.