‹ La vraie Jeanne d'Arc (volume 2)Chapitre 313 sur 377 · EXTRAIT DE LA SENTENCE DE CONDAMNATION DE JEANNE · texte numérisé non relu

EXTRAIT DE LA SENTENCE DE CONDAMNATION DE JEANNE

« Nos, Christum et honorem Fidei Orthodoxæ præ oculis habentes, ut de vultu Domini judicium nostrum prodeat, dicimus et decernimus te revelationum et apparitionum divinarum mendosam confictricem, perniciosam seductricem, præsumptuosam, leviter credentem, temerariam,su-

SENTENCE DE RÉHABILITATION

perstitiosam, divinatricem, blaspheinam in Deum, sanctos et sanctas, et ipsius Dei in suis sacramentis contemptricem, legis divinæ, sacræ doctrinæ ac sanctionum ecclesiasticarum prævaricatricem, seditiosam, crudelem, apostatricem, schismaticam, in fide nostra multipliciter errantem, et per præmissa te in Deum et sanctam ecclesiam, modis prædictis temere deliquisse. Ac insuper quia, licet débité et suffîcienter tam per nos, quam pro parte nostra, per nonnullos scientificos et expertos doctores ac magistros salutem animæ tuæ zelantes, sæpe et sæpius admonita fueris, ut de prædictis te emendare, corrigera, nec non dispositioni, determinationi et emendationi sanctæ matris ecclesiæ submi ttere velles ; quod tamen noluisti neccurasti; quin imo expresse, induratoanimo, obstinateatque pertinaciter denegasti ; ac etiam expresse et vicibus iteratis Domino nostro Papæ, sacro generali concilio submittere recusasti. Hinc est quod te, tanquam pertinacem et obstinatam in prædictis delictis, excessibus et erroribus, ipso jure excommunicatam et hæreticam declaramus ; tuisque erroribus in publica prædicatione propulsatis, te, tanquam membrum satanæ, ab ecclesia præcisum, lepra hæresis infectum, ne alia Christi membra pariter inficias, justitiæ sæculari relinquendam decemimus et relinquimus ; rogando eamdem potestatem, ut, citra mortem et membrorum mutilationem, circa te judicium suum moderare velit, et, si in te vera pœnitentiæ signa apparuerint, tibi minis tretur pœnitentiæ sacramentum. » (Procès, 1. 1, p. 474.)

(Page 646.)

SENTENCE DE RÉHABILITATION

« In nomine sanctæ et individuæ Trinltatis, Patris et Flili et Spiritus Sancti, amen. Æternæ majestatis provldentia Salvator Christus, Dominus, Deus et homo beatum Petrum et apostolicos successores ad suæ mllitantis Ecclesiæ regimen institult speculatores præcipuos, qui, luce veritatis aperta, justitiæ semitas incedere docerent, uni verso s bonos ample zantes, relevantes oppressos, et déclinantes ad dévia, per judicium rationis reducentes ad vias rectas. Hac autem auctoritate apostolica fungentes in hac parte, nos Johannes, Re-

600 LA PUCELLE DEVANT L’ÉGLISE DE SON TEMPS

mensis, Gulllelmus, Parislensis, Rlcardus, Constantiensis, Del gratia archiepiscopus et episcopi, ao Johannes Brehal de ordlne Fratrum Prædicatorum, saoræ theologiæ professor, hæreticæ pravitatis in regno Franoiæ alter Inquisitor; judices a sanotissimo domino nostro Papa moderno specialiter delegati;

« Viso processa coram nobis solemniter agitato, in vlm suscepti per nos reverenter mandat! apostolioi nobis direct!, pro parte honestæ viduœ Tsabellis d’Arc, olim matris, ac Pétri et Johannis dictorum d’Arc, fratrum germanoram, naturalium et legitimorum, bonæ memoriæ Johannœ d’Arc vulgariter dictæ la Pucelle, defunctæ, suorumque parentum nominibus, actorum, contra et adversus subinquisitorem hœreticæ pravitatis in diœcesi Belvacensi constitutum, contra promotorem negotiorum criminailum episcopalis curiœ Belvacensls, nec non contra reverendum inChristo patrem, domimun Guilleimum de Hellanda, episcopum Belvacensem, cœterosqne universos et singulos sua in hac parte interesse credentes et respective, tam conjunctim quam divisim, reos ;

« Visa in primis peremptoria évocations et exsecutione ejusdem, ad ipsorum actorum simili que nostri promotorls ex offlcio nostro in hac causa per nos institut!, jurât! et creatl, instantiam, per nos décréta adversus dictosreos, visuros rescriptum ipsum exsecutioni mandari, dicturos in adversus, responsurosque et processuros prout ratio suaderet;

« Visa pétitions ipsorum actorum, factisque, rationibus, conclusionibus eorum in scriptis redactis per formam articulorum concludentium, tendentium ad nullitatis, iniquitatis et doli declarationem cujusdam prætensi processus in fldei materia, olim contra dictam defunctam in hac civitate per defonctos dominum Petrum Cauchon, tune Belvacensem episcopum, Johannem Magistrl, subinquisitorem prætensum in eadem diœcesi Belvacensi et Johannem Estiveto, promotorem, aut pro promotore ibidem se gerentem, facti et exseoutionidemandatl ; saltem ad ejusdem cassationem, et adnullationem adjurationum sententiarumque ac omnium inde secutorum, et ad qjusdem defunctæ expurgationem, et fines alios ibidem expressos ;

« Visisque, sæpius perlectis et examinatis libris originalihus, instrumentis, munlmentis, et actis, notulis et protocollis pro* cessus antedicti, nobis in vim nostrarum c ompuls orianun lit-

SENTENCE DE RÉHABILITATION

terarum a not&riis et aliis traditis et ostensis; signisque et soripturis eorum in prœsentla nostra recognitis; longaque super eis cum dictis notarils et offlciariis in dicto processu constitutis, et consiliariis ad dlctum processum evocatis, quorum præsentiam habere potuimus, eommunicatione, ipsorumque librorum et notarnm abbreviatarum eollatione et comparatione præhabitis;

« Visis etiam informationibus prœparatoriis, tam per reverendissimum in Christo patrem dominum G-uillelmum, tituli sancti Martlni-in-Montibus presbyterum cardin alem, sanctæ Sedis apostolicæ in regno Franciæ tune legatum, vocato secum, Inquisitore, post visitationem eorumdem librorum et instrumentorum eidem præsentatorum ; quam etiam per nos et commissarios nostros in hujusmodi processus exordio confectis ;

« Inspectis etiam et consideratis variis tractatibus prælatorum, doctorum et practicorum solemnium et probatissimorum, qui libris et instrumentis antedicti processus ad longum visitatis, dubia elucidanda duxerunt; et ex ejusdem reverendissimi patris ordinatJone et nostra editis et compositis;

« Visisque articulis et interrogatoriis præfatis, pro parte actorum et promotoris nobis præsentatis, et, post plures evocationes ad probandum admissis ; attentisque testium depositionibus et attestationibus, tam super conversatione et egressu ejusdem defunctæ a loco originis, quam super examinatione ipsius in præsentia plurimorum prælatorum, doctorum et peritorum, et prassertim reverendissimi patris Reginaldi, olim archiepiscopi Remensis, dicti tune episcopi Belvacensis metropolitani, Pictavis et alibi facta, diebus iteratis ; quam super admiranda liberatione civitatis Aurelianensis, progressuque ad civitatem Remensem et coronationem regiam ; quam circa circumstantias ipsius processus, qualitates, judicium et procedendi modum ;

« Visisque etiam aliis litteris, instrumentis et munimentis, ultra dictas litteras depositiones et attestationes, in termino ad producendum traditis et productis, præclusioneque dicendi contra hujusmodi producta ; nostroque deinde promotore audito, qui, visis eisdem productis dictisque actoribus plenarie se adjunxit, ac pro et nomine ofûcii nostri præfata omnia jam producta pro sua parte reproduxit, ad fines in soripturis dictorum actorum jam expressos, sub certis protestationibus ;

aliisque requiestis et reservationibus, pro parte sua et die- | torum aetorum factis, et per nos admissis, una cum quibusdam motivis juris, subbrevibus scrlpturis, valentibus animum nostrum advertere, per nos reoeptls ;

« Post quæ, in Christ! nomine in causa conduso, et die hodierna ad audiendum nostram sententiam assignats; visis | mature que revolutis et attentis omnibus et singulis superius expressis, una cum certis articulis, incipientibus « Quædam fœmina » quos post dictum primum processum ju die an tes prætenderunt extractos fore ex confessionibus dictæ defunc- j tæ, et ad quam plurimas solemnes personas, ad opinandum, | transmiserunt ; et quos antedicti promotor et actores impugnarunt, tanquam iniquos, falsos et a dictis confessionibus | alienos, ac mendose conflctos;

« Ut de Del vultu nostrum præsens prodeat judicium, qui spirltuum ponderator est, et solus revelationum suarum perfectus est cognitor et judicator verissimus; qui ubi volt spirat, et quandoque infirma eliglt, ut fortia quœque confundat, non doserons sperantes in se, sed adjutor eorum in opportunitatibus et tribulatione ; habita matura deliberatione, tam circa præparatoria quam circa decisionem causse, cum peritis pariter et probatis ac timoratis viris; visisque solemnibus eorum determinationibus, tam in tractatibus, magna cum revolutione librorum editis, et compositionibus multorum ; visisque opinionibus, verbo pariter atque scripto, tam super forma quam super materla præfati processus, traditis atque ! datis, quibus facta dictæ defunctæ magis admiratione quam condemnatione digna existimant; reprobatorium et determinatum contra eam datum judicium, et formas et materiæ ratione plurimum admirantes, et difflcillimum dicentes de talibus determinatum præbere judicium, beato Paulo de suis propriis revelationibus dicente : « an eâs in corpore vel in spiritu habuerit, » se nescire et Deo super hoc se referre :

« In primis dicimus atque, justitia cogente, decernimus articulos ipsos incipientes « Quædam fæmina » in processu prætenso et instrumente prætensarum sententiarum contra dictam defunctam latarum descriptos, fore, fuisse et esse corrupte, dolose, calumniose, fraudulenter et malitiose exipsis prætensis processu et confessione dictæ defunctæ extractos ; tacita veritate et expressa falsitate in pluribus punctis substantialibus, et ex quibus deliberantium et judicantium animus poterat in

SENTENCE DE RÉHABILITATION

aliam deliberationem pertrahi; plurimasque circumstantias aggravantes, in processu et confessione prœfatis non contentas, indebite adjicientes et nonnullas circumstantias relevantes et justiflcantes in pluribus subticendo, formamque verborum, quœ substantiam immutat, alterando. Quapropter ipsos articulos, tamquam falsos, calumniose, dolose extractos, et a confessione eadem difformes, cassamus, irritamus et adnullamus ; ipsosque, quos a dicto processu extrahl fecimus, hic judicialiter decernimus lacer an dos.

« Insuper aiiis, ejusdem processus partibus diligenter inspectis, et præsertim duabus prætensis in eodem processu contentis sententiis, quas lapsus et re lapsus judicantes appellant ; pensata etiam diutius qualitate judicantium prœdictorum, et eorum sub quibus et in quorum custodia dicta Johanna detinebatur;

« Visisque recusationibus, submissionibus, appellationibus ac requisitlone multiplici, per quam dicta Johanna ad sanctam sedem apostolicam et sanctissimum dominum nostrum summum Pontificem se omniaque dicta pariter et facta ipsius, ac processum, transmitti sæpius, et instantissime requisivit, se et prœdicta omnia eidem submittendo.

« Attentisque, circa dicti processus materiam, quadam abjuratione prætensa, falsa, subdola, ac per vim et metum præsentiam tortoris et comminatam ignis cremationem extorta et per dictam defunctam minime prævisa et intellecta; nec non prœfatis tractatibus et opinionibus prœlatorum ac solemnium doctorum, in jure divino pariter et humano peritorum, crlmina dictæ Johannæ imposita in prœfatis prætensis sententiis expressa, ex sérié processus non dependere aut colligi posse dicentium, et multa elegantissime de nullitate et injustitia in hoc et in aliis determinantium ;

« Cæterisque omnibus et singulls diligenter attentls quœ in hac parte attendenda et-videnda erant ; pro tribunal! sedentes, solum Deum prœ oculis habentes, per hanc nostram difflnitivam sententiam, quam pro tribunal! sedentes ferlmus in his scriptis,

« Dicimus, pronuntiamus, decernimus et declaramus dictos processus et sententias dolum, calumniam, iniquitatem, repugnantiam, jurisque et facti errorem continentes manifestum, cum abjurations prœfata, exsecutionibus et omnibus Inde secutis, fuisse, fore nullos et nullas, invalides et invalidas, irritas et inanes.

694 LA PUCELLE DEVANT L’ÉGLISE DE SON TEMPS

« Et nlMlo minus, quantum opus est r&tione jubente, ipsos et ipsas cassamus, irritamus et adnullamus, ac viribus omnino vacuamus, dictamque Johann am ao ipsos actores et parentes qjusdem, nullam notam infamlæ seu maculam occasione prœmissorum, oontraxisse seu incurisse, immunemqoe a præmissis et expurgatam fore et esse, déclarantes, et in quantum opus est, penitus expurgantes ;

« Ordinantes nostræ hujusmodi sententiœ exsecutionem seu solemnem intimationem in hao civitate protinus fleri, in locis duobus : altero videlicet in promptu, in platea Sancti Audoeni, général! prooessione præcedente, et in sermone général! ; et in alio, die crastina, in Veteri Foro, in loco scilicet in quo dicta Johanna crudeli et horrenda crematione, suffocata est, cum solemni prœdicationeet afflxione cruels honestœ ad memoriam perpetuam, ac ejusdem et aliorum defunctonun exorandas salutes; ulteriorem dictas nostræ sententiœ exsecutionem intimationem in civitatibus et hujus regni locis insignibus, prout viderimus expedlre, et si quæ alla supersint peragenda, nostræ disposition! et ex causa reservantes.

« Lata, lecta et promulgata fuit hæc præsens sententia per dominos Judices, præsentibus reverendo in Ghristo pâtre, domino episcopo Dimitriensi; Hectore de Coquerel, Nicolao du Boys, Alano Olivier, Johanne du Bec, Johanne de Gouys, Guillelmo Roussel, Laurentio Surreau canonicis ; Martino Ladvenu, Johanne Roussel, Thoma de Fanouillières. De qulbus omnibus magister Simon Chapitault , promotor, Johannes d’Arc, et Frevosteau, pro aliis, petierunt instrumentum, etc.

« Acta fuerunt hæc in palatio archiepiscopali anno Domini MGCGCLVI, die VH, mensis Julii. »

Page 1