II. OFFICE DU CŒUR DE JÉSUS
H). Omnia mihi tradita sunt a Pâtre meo. Et sic Pater dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : itaque omnia vestra mea sunt, et omnia mea vestra sunt*. Prœbete ergo mihi cor vestrum, filioli, et dabo vobis Cor meum. ilf. Cor nostrum in manu tua, o Domine Jesu, secundum magnitudinem brachii lui possilde illud in aeternum. — Praebete.
Lectio V Vide quanta sit vis amoris domum Cordis obtinentis, et per vulnus dulcissimum oocidentis non solum in Domino Jesu, sed et in servis ipsius. Veniamus ad Martyres : feriuntuT, et gaudent ; occiduntur, et triumphant. Quare ? Quia morte caritatis, intus in corde, jamdudum mortui peccatis, mortui mundo, tanquam insensibiles facti, nec minas nec tormenta sentire potuertint. Sed quia semel venimus ad Cor dxilcissimum Jesu, et bonum est no3 hic esse, ne sinamus nos facile avelli ab eo, de quo scriptum est : Recedentes a te in terra scribentur. Accedamus ergo ad eum, et exsultabimus, et Isetabimur in illo, memores Cordis ipsius.
r). Cor Jesu, verum altare holocausti, in quo ignis divinus semi>er accenditur. * Afferte, filii Dei, afferte corda vestra, ut in hoc altari Deo jugiter immolentur. ir. Dirumpe, Domine, vincula mea, et tibi sacrifîcabo hostiam laudis et amoris. — Afferte
Lectio VI O quam bonum et quam jucundum habitare in Corde Jesu ! Bonus thésaurus, bona margarita Cor tuum, bone Jesu, quam fosso agro tui corporis in venimus. Quis hanc margaritam abjiciat ? Quin potius dabo omnia, omnes cogitationes et affectus mentis commutabo, et comparabo illam mihi, jactans omnem cogitatum meum in Cor Domini Jesu, et sine fallacia illud me enutriet. Ad hoc templum, ad haec sancta sanctorum, ad hanc arcam testament! adorabo. et laudabo nomen Domini, dicens cum David : Inveni cor meum, inquit, ut orem Deum meum. Et ego inveni Cor régis, fratris et amici, benigni Jesu. Et numquid non adorabo ? Orabo utique ; Cor enim illius meum est. Audacter dicam, si enim caput meum Ghristus
est, quomodo quod capitis mci est, non meum est ? Sicut exgo ociili capitis mei corporalis, mei oculi vere sunt ; ita et spiritualis Cor, Ck)r meum est. Bene ergo mihi : ego vere cum Jesu cor unum habeo. Et quid mirum, cum multitudinis credentium fuerit cor unum ?
rJ. Fornax amoris Cor luum. o amantissime Jesu. * Afferte corda vestra in hanc fomacem. ut in igné divini amoris et in flamma aetemae caritatis consumantur. y Beati qui in ignera aeternum hujus fornacis mittuntur. — Afîerte. Gloria Pal ri. Afferte.
In tertio Noctuhno
Ant. Xccedamus ad Cor altissimum Jesu, ut per ipsum, et cum ipso, et in ipso, exaltemus et diligamus Deum, secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Psalmus LXIII : Exaudi, Deus, orationem meam.
Ant. Qui adhaeret Domino Jesu, unum cor et unus spiritus est : et de immense thesauro Cordis ejus accipiet immensa bona.
Ps. LXXII : Quam bonus Israël Deus.
Ant. Turbatum et anxiatum est Cor meum : defecit in dolore vita mea, et anni mei in «emitibus, propter nimiam caritatem qua dilexi vos.
Ps. CXLII : Domine exaudi orationem meam.
if. Vivat Cor Jesu, Rex cordium. rJ. Et regnet super omnia corda in aeternum.
Lectio vn Lectio sancti Evangelii secundum Joanneni (Cap. xv). In illo tempore : Dixit Jésus discipulis suis : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos ; manete in dilectione mea. Et reliqua.
Homilia sancti Joannis Chrysostomi.
(In Joann. Homil. lxxvi).
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Hic jam magis secundum hominem loquitur. ^'am qui mori voluit ; qui servos, inimicos, hostes, in tanto honore habere dignatus est, et in cœlum adduxit, quomodo dilectionis mensuram ofitendit .' Si ergo vos diligo, confîdite ; sed ne inde negli-