‹ Le catechisme expliqueChapitre 3 sur 288 · LÉO PP. XIII · texte numérisé non relu

LÉO PP. XIII

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. Una cum litteris, tui erga nos obsequii testibus, libros accepimus qui continent ingenii industriæque tuæ geminos fetus.

Rhemense Collegium Bonorum Puerorum vocabulo nuncupatum, dignum erat cujus ipse in historia scite elaborares : exiguis quippe ortum initiis, sensim ad memorabilém nobilitatem pervenit : vetustate gloriaque cum paucis eodem genere institutis comparandum.

Extra domesticarum fines rerum, latiore et augustiore campo alterum opus excurrit, quod est a te Cours d’Instruction religieuse inscriptum; in quo quidem propositum tibi videmus esse, catholicæ fundamenta fidei alte repetere, falsas de ea sententias coarguere, virtutem religionis sanctissimæ omni qua potes ratione ad persuadendum apta tueri, Laudabilis labor, atque , omnino ejusmodi, ut facile queat multis hominibus nominatimque juventuti in tam periculosa opinionum multitudine prodesse. Id tibi si feliciter contigerit, quemadmodum Nos confidimus, cupimus autem ex animo certe, tu profecto opere pretium tuleris unum omnium maxime optabile.

Cælestium munerum auspicem benevolentiæque Nostræ paternæ testem tibi apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romæ, apud S. Petrum, die Xv aprilis an. MDCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri decimo.

Page 1