‹ Le Christ dans ses mystèresChapitre 2 sur 134 · LETTRE DE S.S. BENOIT XV A L'AUTEUR · texte numérisé non relu

LETTRE DE S.S. BENOIT XV A L'AUTEUR

Dilecto Filio Columbae Marmion O. S. B.

Abbati Maredsolensi.

DENEPICFUS 'PP OAV.

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem.

Binos tuos illos libros, quos Nobis perhumaniter obtuleras, quorum alter « Le Christ Vie de l’âme », alter « Le Christ dans ses Mystères » inscribitur, cum his proximis diebus, quantum per occupationes licuit, volveremus, facile cognovimus jure sane ac merito eos! laudari, utpote ad excitandam alendamque in animis divinae caritatis flammam valde accommodatos. Etsi enim non hic omnia exponuntur quae in tuis ad sodales sermonibus de Jesu Christo, omnis sanctitatis et exemplari et effectore, explicaveris, his tamen eorum tamquam commentariis idonee foveri studium videtur Ejus imitandi de Ipsoque vivendi « qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio et redemptio ».

Optimum igitur consilium fuit haec in lucem dari volumina, unde non modo sodales tui sed multo plures ad omnem virtutem proficerent : lateque jam, ut audimus, vel laïicorum manibus versantur. Itaque cum gra-

: School of Theology  qel7 £ AC amet

tias tibi agimus, tum etiam gratulamur : atque auspicem caelestium munerum, apostolicam benedictionem tibi, dilecte Fili, paterna cum benevolentia impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die X mensis octobris MCMXIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

(s) BENEDICTUS PP. XV.

À notre très cher Fils Columba Marmion, Abbé de Maredsous..

Page 1