II. — Néron et les chrétiens
Voir pages 14-17.
Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos vulgus Christianos adpellabat. Auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pentium Pilatum supplicio adfectus erat ; repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum erumpebat , non modo per Jur daeam , originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitude ingens haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis coule CHRISTUItlSME. 17
victi sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut feraram tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi^ aut flammandi atque^ ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos eî spectaculo Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae pennixtus plebi vel curriculo insistens. Unde quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam unius desumerentur.
Tacite, Annales, XV, 44.
Multa sub 60 et animadversa severe et coercita nec minus instituta : adhibitus sumptibus modus ; publicae coenae ad sportulas redactae ; interdictum, ne quîd in popinis cocti praeter legumina aut holera veniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur ; adflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis novae ac maleficae ; vetiti quadrigariorum lusus , quibus inveterata licentia passim vagantibus fallere ac furari per jocum jus erat,
Suétone, Vita Neronis, 16.
Interea abundante jam Christianorum multitudine accidit, ut Roma incendio conflagraret Nerone apud Antium constituto. Sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandae urbis quaesisse. Neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo jussum incendium putaretur. Igitur vertit inyidiam in Christianos , actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones : quin et novae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, multi crucibus adfixi aut flamma usti, plerique in id reservati, ut, cum defecisset dies, in usum nocturnae luminis urerentur. Hoc initie in Christianos.
saeviri coeptum. Post etiam datis legibus religio vetebatur, palamque edictis propositis Christianum esse non licebat. Tum Paulus ac Petrus capitis damnati : quorum uni cervix gladio desecta^ Petrus in crucem sublatus est.
Sulpice Sévère^ Hist, sacra, II, 29.