PUNCTUM PRIMUM
De clandestinitate in génère antè Concilium Tridentinum
Matrimonium clandestinum simpliciter illud intelligitm* quod pr?esentiâ parochi et testium caret.
r Benedictio nuptialis semper fuit usitata, etiàm in primis Ecclesi» saeculis : patet ex tcxtibus et ex aliis monumentis quae legi possunt apud Benedictum XIV, de Synode diœces.-, lib. 8, cap. 12.
Hinc matrimenia fidelium occulta, sine benedictione sacerdotali celebrata , semper luerunt odiesa Ecclesire, ab ipsâ prohibita, ac preindè graviter illicita, sicut probant ha?c verba Tertulliani, 1. de Pudicitiâ^ c. 4 : < Ide6 pênes nos occultse quajque conjunctiones, id est, non priiis
700 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
» apud Ecclesiam professas, juxtà mœchiam et fornicationem judicari » periclitantur ; » Gf totum titulum de clandestmâ desponsatione. Matrimonium celebrari debebat coram parocho et testibus. « Prius conveniendus est sacerdos in cujus parochiâ nuptite fieri debent, in Ecclesiâ coram populo, » prout legitur in Gapitularibus Regiim Francorum à Baluzio collectis tom. 1. Parochus sedulô investigare debebat, niim huic matrimonio aliquod obstaret impedimentum, donec lex promulgationum prsemittendarum lata est.
2" Attamen antè Gonc. Trid. matrimonium clandestinum validum erat, licèt illicitum. Si uterque contrahens revelabat matrimonium clandestine contractum, hoc recipiebatur ab Ecclesiâ prouti si fuisse t ab initio coràm Ecclesiâ publiée celebratum, nisi aliquod obesset iu)pedimentum ; si uterque juramento negabat matrimonium initum inter eos fuisse, uterque solutus habebatur ; si unus affirmabat et alter negabat, onus probandi erat asserenti (1).
PUNCTUM SECUNDUM
De introductione impedimenti per Concilium Tridentinum
1. — De decreto concilii tridentini contra glande stinitate m. — Ex hac disciplina quisque videt plurima mala, corruptelas et abusus oriri potuisse, et de facto oriebantur : nam non obstante prohibitione Ecclesije multa fiebant matrimonia clandestina, et non rarô contingebat quôd idem conjux relictâ altéra parte, aliam duceret et cum eâ in perpétue adulterio viveret, vel, post inita matrimonia, Ordines sacros impunè susciperet.
Goncilium Trid. ut omnibus his malis obviaret, annuens precibus oratorura Régis Galliarum post multas disceptationes in plurimis congregationibus habitas, tulit impedimentum dirimens clandestinitatis sequentibus verbis expressum, sess. 24, cap. 1, de Reform. Matrim.
« Tametsi dubitandum non est clandestina matrimonia , libero » contrahentium consensu facta, rata et vera esse matrimonia, quamdiii » irrita Ecclesiâ non fecit , et proindè jure damnandi sint illi , ut eos » sancta Synodus anathemate damnât, qui ea rata ac vera esse negant... » Qui aliter quàm praesente parocho, vel alio sacerdote , de ipsius paro- » chi seu Ordinai'ii licentiâ , et duobus vel tribus testibus, matrimo- » nium contrahere attentabunt , eos sancta Synodus ad sic contrahen-
(1) De Angel s, op. cit. p. 85 et seqq.
SYNOPSIS. 70i
» dum omninô inhabiles reddit, ethujusmodi contractus irritos et nullos » esse decernit, prout eos prsesenti decreto irritos facit et annullat. >
Ergô matrimonia clandestîna, id est, sine hâc forma Go ne. Trident, inita, non tantîim illicita sunt, sed etiam irrita atque nulla ratione ipsius contractas , ac consequenter ratione quoque sacramenti. Nec valent quidem ut sponsalia, uti docet Benedictus XIV, Inst. 46, n.23, constant! sacrse Gongregationis Concilii, et unanimi theologorum ac canonistanim consensui innixus.
IL — De necessitate promulgationis de creti concilii trkentini. — Ipsum Gonc. Trid. 1. c. in fine déterminât modum illud promulgandi, qui est prorsus singularis, nempè ut in unaquâque Parochiâ publicetur, et vim non habeat nisi post 30 dies à prima publicatione. Ratio fuit quià P. Lainez in ipso Goncilio observavit hsereticos huic decreto non esse obtemperaturos ; undè innumera adulteria secutura erant, et magna confusio quoad légitimas successiones. Gon.', Trid. putavit h?ec incommoda avertere, si exigeretur hujus legis promulgatio in unaquâque parochiâ (I) ; diim enim lex publicabatur in locis, quœ vel atholici exclusive incolebant, vel in quibus catholici potiores partes habebant, ea publicanda non prsevidebatur in locis ab hsereticis, aut exclusive, aut principaliter occupatis.
Quseritur quomodô probetur promulgationem in Parochiâ reverà factam fuisse. Si habeatur documentum peractse promulgationis, nulla difficultas adest. Si verô non adsit documentum, imo si raemoria factse promulgationis nulla habeatur, ibi facta prsesumitur ejusdem decreti promulgatio ubicumque constat jam usu receptum esse, ut matrimonia coram Parocho, et duobus vel tribus testibus tanquam in observationem decreti Gonc. Trid. celebrentur. Haec tradit Ben. XIV de Syn. lib. 12, cap. 5 n. 6, ubi refert S. G. G. die 26 sept. 1602 déclarasse <c publicationem praesumi, ubi id decretum fiierit aliquo tempore in Parochiâ tamquam decretum Goncilii observatum (2). »
In hâc re tanti momenti, nullus relinqui débet locus possibilis ignorantise ; idcircô promulgandum est decretum linguâ vernaculâ, ut à populo intelligatur: et hoc sub pœnâ nullitatis. V. collectaneam, eta^ n" 991). Insuper hoc decretum est promulgandum, non tanquam lex partieularis Episcopi, aut Goncilii Proyimnalis, sed tanquam decretum
1) Hic vcrd ogitur de parochiâ canonicè erecti. Quando diœcesis et parochiâ non uni canonicè erectœ, hoc decretum puhlicari nequit sine S. Sedls fboultate ohtentfl.
2) Gasparrl, Prœl. Jur. ean. Décret. L. IV. T. III, p. 68.
702 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
ipsius Gonc. Trid. Non sufficeret statutum diœcesanum verbis Goncilii accommodatum, prœsentiam parochi et testium sub pœnâ nullitatis prpescribens , et in eunctis ecclesiis denuntiatum, quùm nemo infrà Rom. Pont, aat générale Goncilium possit impedimenta dirimentia ferre. Eo sensu respondit S. Congr. Gonc. die 2 decembris 1628, ad constitutiones synodi provincialis Ruthenae , et Urbanus VIII eam decisionem approbavit die 20 martii an. 1629 apud Ben. XIV, de Syn. lib. XII, cap. 5, n*» 6 et seq.