‹ Le code de droit canonique [microforme]Chapitre 258 sur 268 · BENEDICTUS PP. XV · texte numérisé non relu

BENEDICTUS PP. XV

Cum iuris canonici Codicem, fel. rec. decessoris Nostri Pii X iussu digestum, non multo ante, expectationem totius catholici orbis explentes, promulgaverimus, Ecclesiæ bonum ipsiusque natura rei profecto postulant ut, quantum fieri potest, caveamus, ne aut incertis privatorum hominum de germano canonum sensu opinionibus et coniecturis, aut erebra novarum legum varietate, tanti operis stabilitas in discrimen aliquando vocetur. Que. Propter propositum Nobis est utrique incommodo occurrere; quod ut efficiamus, Motu proprio, certa scicntia atque matura deliberatione Nostra, hæc quæ infra scripta sunt statuimus atque decernimus :

I Exemplum decessorum Nostrorum secuti, qui decretorum Concilii Tridentini interpretationem proprio Patrum Cardinalium cœtui commiserunt, Consilium seu Commissionem, uti vocant, constituimus, cui uni ius erit Codicis canones authentice interpretandi, audita tamen, in rebus maioris momenti, Sacra ea Congregatione cuius

propria res sit, quæ Consilio disceptanda proponitur, Idem vero Consilium constare volumus ex aliquot $. KR. E. Cardinalibus, quorum unus cœtui præsit, Auctoritate Nostra et successorum Nostrorum deligendis; his accedent tu vir probatus, qui sacri Consilii erit ab Actis, tum aliquot Consultores ex utroque elero iuris canonici periti, eadem Auctoritate designandi; sed Consilio ius erit Consultores quoque Sacrarum Congregationum, pro sua quemque re, sententiam rogandi.

II. Sacræ Romanæ Congregationes nova Decreta Generalia iamnunc ne ferant, nisi qua gravis Ecclesiæ universæ necessitas aliud suadeat. Ordinarium igitur earum munus in hoc genere erit tum curare ut Codicis præscripta religiose serventur, tum Instructiones, si res ferat, edere, quæ iisdem Codicis præceptis maiorem et lucem afferant et efficientiam pariant. Eiusmodi vero documenta sie conficiantur, ut non modo sint, sed appareant etiam quasi quædam explanationes et complementa canonum, qui ideirco in doecumentorum contextu peropportune afferentur.

IIT. Si quando, decursu temporum, Ecclesiæ universæ bonum postulabit, ut novum generale decretum ab aliqua Sacra Congregatione condatur, ea ipsa decretum conficiat, quod si a Codicis præscriptis dissentiat, Summum Pontificem de eiusmodi discrepantia moneat. Decretum autem,a Pontifice adprobatum, eadm Sacra Congregatio ad Consilium deferat, cuius erit, ad Decreti sententiam, canonem vel canones redigere. Si decretum e præscripto Codicis diserepet, Consiium indicet euinam Codicis legi nova lex sufficienda sit; si in decreto res vertetur de qua Codex sileat, Consilium constituat quo loco novus canon vel novi canones sint in Codicem inserendi, numero canonis, qui proxime antecedit, bis, ter,

er mme

etc. repetilo, ne canon sede sua moveatur ullus aut numerorum series quoquo pacto perturbetur. Quæ omnia, statim post Sacræ Congregationis Decretum, in Acta Apostolicæ Sedis referantur.

Quæ Nobis videmur utiliter in hac causa decrevisse, ea omnia et singula, uti decreta sunt, ita rata et firma esse et manere volumus ae iubemus : Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romæ apud sanctum Petrum, die XV mensis septembris anno MCMXVII, Pontificatus Nostri quarto.

Page 1