‹ Le comté d'Anjou au XIe siècleChapitre 370 sur 398 · literarutn D · texte numérisé non relu

literarutn D

3S0 LE COMTÉ d'aNJOU

memorabilius teneatur firmiusque credatur. Unde notum esse volo cuDctis fîdelibus sanctae Dei ecclesiae iam praesentibus quam et futuris ego Rainaldus, Andecavorum episcopus, quod Fulco cornes Mauriciusque, frater ejus, calumniam mihi iatulerunt de hereditate mea, quam post tumulationem patris mei solidam et quietam tenueram, quin etiam sanctae Dei genetrici Mariae ci sancto Mauricio martiri * et sancto Maurilio confessorî pro remedio animae patris mei et ma tris necnon meae devoto corde concesseram, dicentes patrem meum Hainaldum eam dédisse patri eorum Goffrido 2 in conventiis ^ episcopatum adipiscendi. In hac ergo ^ pertinacia cum durarent, quemdam ^ ejusdem haereditatis servum ad judicium Dei liberavi, ut in eo Deus suam ostendere dignaretur ^ virtutem et declarare veritatem. Qui, gratia Dei, libéra tus tertia die, ut moris est, cum requireretur, sahnis coram omnium ^ astantium conspectibus apparuit. Ex qua igitur causa, quod absit, si quis, diabolica stimulatione pervasus, ab hodierna die et deinceps aliquid praesumere ausus fuerit aut calumniam intulerit, ex auctoritate Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti et sanctae Dei genêt ricis Mariae atque apostolorum principis Petri omniumque sanctorum Dei et nostra damnatus et excommunicatus ab omnique fidelium coetu sequestratus sine fine permaneat.

Page 1