‹ Le Concile de Clermont en 1095 et la première croisadeChapitre 30 sur 36 · BULLE DU PAPE URBAIN II · texte numérisé non relu

BULLE DU PAPE URBAIN II

Consacrant les privilèges de V Eglise d'Auvergne, de VEvêque

et de ses successeurs

[18 avril 1 097] .

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri, Guillelmo, Arvernensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum,

Sicut injuste poscentium votis nullus est tribuendus effeetus, sic légitima desiderantium non est differenda pelitio. Tuis igitur, frater in Christo carissime, precibus annuentes, ad perpetuam sancte Àrvernensis Ecclesie pacem ac stabilitatem presentis decreti auctoritate sancimus, ut universi parochie fines, sicut a tuis antecessoribus usque hodie possessi sunt, ita omnino intègre tam tibi quam tuis successoribus in perpetuum conservenlur.

Omnem etiam vestre Ecclesie dignitatem per predecessorum nostrorum privilégia vel authentica scripta concessam nos quoque presentis privilegii auctoritate concedimus et firmamus, ut et in Bituricensis archiepiscopi consecratione. priorem locum oblineas, et in omnibus parochie Arvernensis congregationibus, salvis, si qua sunt, Sedis Apostolice privilegiis, citra cujuslibet refragationem, pontificali jure fungaris. Ipsam sane Ecclesiam cum universis appenditiis suis, clericos et clericorum res libertali perpétue manere decernimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, minuere, vel ternerariis vexationibus faligare.

Quecumque autem bona juste hodie possidet, sive in fulurum juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant Interdicimus etiam ne, post tuum aut successorum tuorum obitum, quocumque tempore fuerint, invadere aliquis aut distrahere audeat, sedomnia sub clericorum cura etdiligenti provisione serventur, nec cuiquam omnino liceat in eamdem Ecclesiam personam quamlibet ingerere, sed libéra clericis facultas sit, secundum Deum, concordi et canonica electione sibi antislitem

providere, semota prorsus laicalis potestatis oppressione vel invasione. Te autem pro ampliori familiaritatis preterite caritate tanquam specialem Sedis Apostolic3 filium decernimus ejus semper gremio affectuosius confovendum. Si quis igitur in crasLinum archiepiscopus aut episcopus, imperator, rex. princeps, aut dux cornes, vicecooies, judex et ecclesiastica quelibet secularisve persona, hancnosLreconstitutionis paginam sclens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisqus sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacrilissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliéna flat, atqae in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesie justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fruo tum bone aclionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inventant Amen. Amen. Amen. Scriptum per manum Pétri, scriniarii sacri palatii.

(Loc. sigilli)

Datum Laterani per manum Joannis, sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis, XIIll kalendas Maii, indictione V, anno dominice Incarnationis MXGV1I , pontificatus autem domini pape Urbani secundi X.

(La minute provenant du fonds de la Cathédrale, est aux archives du Puy-de- Dôme, côte 4, sac A, armoire 2. Ecrite sur parchemin en caractères monogrammes et revêtue du sceau de p]omb, elle constitue un curieux spécimen paléographique de Tépoque romane.)

Urbain II prêchant la Croisade à Clercnont

Tierre l'Ermite d'après une estampe du xvi« siècle

Portrait et armes d'Urbain. II, d'après un Bullaire du xvn e siècle

^'"WïJ -ï ^5^JS5Sï3

Pierre l'Ermite prêchant la Croisade

GodeFroy de Bouillon

Les Croisés en vue de Jérusalem

, >:"ii-';

Siège de Jérusalem

Page 1