CINQUIEME DIPLOME DE CHARLES D
Modifiant le precedent, et imposant an Trésorier une amende de deux cents livres, au profit de l'église de Saint-Maximin.— 12 decembre 1:73.
KaRoLtcs, Dei gratin Jerusalem et Sicilie. rex, Riccardo de
Gambatesa , militi, comitatuum Provincie et Forcalquerii Senes callo, etc. OLiM TiBi per alias nostras litteras scripsisse recolimus per hec verba : — Karolus... Novissime ad notitiam nostram... (V.c:-dessus, n? V1I).—Nuperrime autem, certa nos commovenle causa, voluntatem circa premissa mutantes, fidelitati tue precipimus, ut si nondum predictas litteras nostras executus es, bene quideni; si vero jam executus esses, vel cepisses exequi, totam executionem ipsam , seu id totum quod de illa factum est, quantocius, litteris ipsis nequaquam obstantibus, studeas in irritum revocare. Verumtamen , cum nolimus prememoratum Bonnacursum, si quomodolibet de premissis culpabilis est, impune de culpa ipsa transire, providimus, et volumus, ac fidelitati tue precipiendo mandamus ,, ut si commisit in predictis solutionibus, quas facere habuit , contumaciam , vel difficultatem, ant defalcalonein aliquam, et si propterea prosecutio predicti operis dilata sit, vel aliquem passa defectum , exigas statim ab eo, in penam contumacie et culpe hujusmodi , libras tantum ducentas; et exactas golous priori predicto, convertendas in opere ecclesie supradicte; ipsum proinde omni cohertione quam expedire videris compulsurus. Cauturus etiam ut cum de hoc tue specialiter conscientie ac fidei incumbamus, ita in exquirendo exinde ipsam veritatem te habeas, quod non desit quin scias illain; quin etiam, ubi pretactus casus dederit, sequatur pene exactio supradicte. Datum Averse, XII? decembris, Ile indictionis.
. lbid. Reg. B. 265. fol. 153.
PREMIER DIPLÔME DU ROI ROBERT, Réglant que les 250 livres annuelles assignées au couvent de Saint-Maximin, lut sereient payées par le clavaire
de ladite ville .— 91 février 1320,
Roserrus, Det gratia, rex Jherusalem et. Sicilie, ducatus
Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedemontis comes, Senescallis ipsorum comitatuum Provincie et Forcalquerii , et clavariis Sancti Maximini, presenti et futuris, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Dupum RELIGIOSIS conventus Fratrum Predicatorum in Sancto Maximino litteras nostras concessimus continentie infrascripte : — Robertus... Per litteras... (V. Faillon, to. I1, num. 125). — Noviter autem, pro parte prioris et conventus loci predicti, fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum predicte promissionis solutio, juxta prescriptarum litterarum tenorem, per predictos nostros Provincie et Forcalquerii thesaurarios fuerit, ut predicitur, facienda , et jamdiu thesaurarii in comitatibus ipsis per nos non fuerint ordinati , ac predicta peccunia sit eis continue opportuna, mandare de provisione ipsa satisfieri eis per clavarios dicte terre Sancti Maximini benignius dignaremur. Nos igitur, ne dicti prior et conventus in hiis propterea defectum aliquem patiantur, ipsorum supplicationibus benignius duximus annuendum. Resignatis igitur in curia vestra predictis originalibus litteris, quarum tenor prescribitur, quas jussimus lacerari, volumus et fidelitati vestre, presentium tenore, mandamus quatinus dictis priori et conventui, vel ipsorum pro eis procuratori seu nuntio, pro vita et sustentatone ipsorum, prefatas libras ducentas quinquaginta dicte monete, tu scilicet presens clavarie, pro preterito tempore quo satisfaciendum est eis exinde usque nunc, de quo per dictos thesaurarios nostros certificari procures, et deinde, tam tu quam vos alii successive futuri clavarii, officii vestri temporibus , anno quolibet ex nunc in antea numerando, imperpetuum , de peccunia jurium et reddituum prefate clavarie Sancti Maximini, et, si peccunia ipsa non sufficeret, id quod defuerit, de aliis juribus, redditibus et proventibus curie nostre dicto loco vicinis, que per manus vestras fuerint, sine difficultate qualibet, solvere et exhibere curetis; et recipiatis de hiis que solveritis, suis vicibus, appodixas. Vosque Senescalli, tam presens quam successive futuri, non impediatis in aliquo satisfactionem eamdem ;. immo, compellatis ad id, si et prout opus fuerit, clavarios supradictos.
Ordinatione, seu mandato aliquo huic forte contrario, nostro vel alterius cujuscumque, et eo nostro precipue de tota peccunia dicte clavarie officii nostris in dictis comitatibus Provincie et Forcalquerii thesaurariis assignanda, executioni presentium non obstante. Presentes autem litteras, post opportunam inspectionem earum, ipsarum iransumpto per vos in publica forma recepto, presentanti remanere volumus, pro cautela, efficaciter in antea valituras. Datum Avinione, in camera nostra, anno domini M.CCC.XX., die XXI. februarii, tertie indictionis, regnorum nostrorum anno XIe.
Arch. dép. des B. du Rh. B. 667. Copie de l'année 1449.