HUITIÈME DIPLÔME DU ROI RENÉ
Conférant à Elzéar Garnier les titres de conseiller royal et de confesseur.— 19 juin 1470.
RENATUS , etc., universis et singulis presentes nostras litteras inspecturis , tain presentibus quam futuris, salutem. INTER CE- TERA quibus regalo fastigium sublimatur , et principum solia decorantur, illud potissimum fore dignoscitur, cum per circumspectoruin virorum consortium cuncta per ipsos principes agenda equo libramine dirimunt, et matura deliberatione disponunt. Necnon et sunt illi caripendendi dilectionis affectu qui, tain principibus quam ceteris Christi fidelibus, semitam summi boni , indefessa conscientia, salubriter. perostendunt. Hiec enim ac otrtus, scientia, honestas, probitas atque morcs religiosi viri fratris Elsiarii Garnerit, ordinis Predicatorum, prioris monasterii noatri regalis beate Marie de .Naseret Áquenais , fidelia et deruti nostri dilecti, uti ejus bene gesta et mores comprobati nobis clarant , et mentem nostraui) inducunt ; nosque cernamus eum erga magestatem nostrain fide et devotione , ac aliis eminentibus virtutibus pollere, decrevimus propterea ipsum per nos fore justis favoribus ampliandum. De scientia igitur certa nostra , eunderm fratrem. Elsiarium (in consiliarium) et confessorem nostrun , tenore presentium , suscepimus (et) duæimus pariter retinendum , ac constituimus et ordinamus, aliorumque consiliariorum et con-
fessorum nostrorum cetui el numero aggregantes. Volentes quod idein frater Elziarius, tanquam consiliarius et confessor noster , illis de cetero honoribus , favoribus , privilegiis et prerogativis , libertatibus , et exeinplionibus, ac gratiis potiatur et gaudeat quibus alii consilliarii et confessores nostri potiuntur et gaudent. Mandantes idcirco magno Senescallo nostro, ac Gubernatori sive Locumtenenti patrie nostre Provincie, gentibusque consilii, et
quibuscunque aliis officialibus, subditis nostris, patrie nostre Provincie , ac regnorum et aliorum dominiorum nostrorum officialibus ad quos spectat , presentibus et futuris , quatinus ipsum fratrem Elziarium , tanquam consiliarium nostrum et confessorem , favorabiliter manuteneant , admittant, reputent , foveant, teneant, habeant et pertractent, ope, opere, consiliis, et favoribus debitis et oportunis; contrarium nullo (modo) attemptaturi, quantum nostram gratiam caripendunt. In cujus rey testimonium, fieri fecimus has nostras presentes litteras, subscriptione proprie nostre manus et nostro pendenti sigillo munitas et roboratas, post earum debitam inspectionem , singulis vicibus, presentanti remansuras. Datum in nostro regali Aquensi palatio, die XIX. mensis junii, anno domini M.CCCC.LX X.— René.
Arch. des B. du Rh. Reg. B. 273. fol. 437 v*.