Jesu, cœlorum
Régis, omnes
Laudemus aviam
Devotis carminibus Annam.
2a. Omni laude dignam,
Quae non subjectam
Originalis culpa; naevo
Puram, sanctissimam concepit,
Peperitque Mariam.
2b. Anna, digna stirpe,
Suboles nitens.
Veneranda Judœ, nostris
Adesto precibus jugiter
Quibus te veneramur.
3a . Nempe rex cœli
Tuas, Anna, preces omnes
Exaudire creditur,
Prsestans peccatorum
Omnium veniam.
3b . Nil tibi tuus
Negat, Anna, nepos, cui
Puritatis unicum
Templum peperisti,
Matrem et virginem.
4a Excelso fulgens
Throno dominatorem
Cœli terraequ-'
Beata nepotem
Una cum filia tua
Contueris.
4b . Sub tuis ergo
Nobis confidentibus
Aliis liceat
Misellis defendi.
Qui tuum sedulo nomen
Honoramus.
5a . Te nobiles
Et ignobiles
Amant ; te docti
Et indocti
Mirum in modum
Suis laudibus
Dévote prosequentes
Matrem reginae cœli
Sanctam praedicant,
Immolantes ad aram
Cum prece tuum nepotulum.
5b . Rex hominum
Et angelorum
Deus, Creator
Omnipotens,
Suis subdidit
Cuncta nutibus ;
Te matrem genitricis
Suae, post eam fecit
Potentissimam ;
Ergo clamant te jure
Cœli cives dignam laudibus.
6a . In cœlo potens
Succurre, mater
Anna, famuiorum
Paupertati,
Quisincera mente
Precibus et votis
Tui nominis sacri
Memoriam
Devoti veneramur.
61) . Te nostros omnes
Curare morbos,
(Anna) confitemur
Corporales
Et mentales posse,
Cunctaque reorum
Délie ta tuis sacris
Precibus
In cœlis emundare.
SUPPLÉMENT A LA POÉSIE LITURGIQUE, ALLEMAGNE
7a . Eia nunc tuum
Pro nobis ora nepotem.
7b . Magne rex, salva
Nos aviîB ob honorem.
8a . Intende nostris precibus,
Quas pia; mentis oculo
Ad te deferimus, 8b . Ut dones Annœ meritis
Felicem vitae terminum
Quem (a te) petimus.