Office
In 1 Vesperis, Antiph.
Quasi Stella matutina
Aurorœ praenuntia, Et sicut rosa in spina
Fulsit Anna eximia, Quse nobis divina
Det cum proie pia.
I^. Celebremus devotissime
Memoriam Aanœ sanctissimse, A qua nostra salus est inchoata Et pax a Deo pâtre nobis data.
')v. Laudemus Dominum Salvatorem omnium, In honore sancta; Annae.
Ad Magnificat.
A. Magnificat Dominum Almse Virginis Filium, Mundum cor et vox omnium In dévote recolenda Sanctse Annae memoria.
Ad Matutinum, Invit, Devoto corde
Christo jubilemus et ore, Annam qui sanctam Cœli transvexit ad aulam.
In 1 Nocturno, Antiph.
1. Admirabilem Dominum, Salvatorem omnium Collaudemus animo et corde In memoria sancta Annae.
2. Cujus proies benedictus Est Dei patris Filius ; Pro nobis nasci exsultavit
Et pro nobis ad mortem properavit.
3. Sancta Anna est benedicta In seraine Abrahae a Deo, Quia haec est felix generatio, Quae salutem attulit Universo mundo.
Responsoria.
1. Fulgetbeatissima Anna Fructu salutis fecundata, Quae ex sacerdotali inclita Est prosapia progenita.
y. Hanc in semine Abrahae Benedixit rex gloriae.
2. Praeclara mater Anna, Ex stirpe Aaron orta, Veneranda cunctis emicuit, Quae matrem Domini genuit^
yi. Et ut sidus fulgidum Decoravit sœculum.
3. Tu es Anna laudabilis Quae precibus atque votis Prolem a Deo postulatam Genuisti magnificatam
jv. Per quam mors fugata cedit^ Per quam salus nostra redit.
In 2 Nocturno, Antiph.
1. Audi, filia, et vide Dolorem nostrae angustiae Et inclina aures tuas.
Domina, ad preces nostras.