A Laudes
1. O gloriosa domina De cujus virgo génère Cœli regentem culmina Lactavit sacro ubere.
2. Quod Eva tristis abstulit Per virginem adepta est Quœ, dum salutem protulit^ Cœli fenestra facta est.
3. Tu régis alti janua, Virga sumpta de stipite, Unde per tam prsecipuam Gentes redemptse, plaudite.
4. Gloria tibi, Domine, Qui sic disponis singula, Ut tuo sistant ordine In sempiterna ssecula.
Brev. impr. de Marseille, xvie s.
Dreves, xix, 61.
Die : 156. Séquence (extraits).
la. Ad laudes matris Mariœ, Annae nol)ilis et piae, Gaudeat ecclesia.
11). In hac virga puUulavit, Vitae fructum quae portavit, Quo pascuntur omnia.
2a . Summe dignum est laudare Talem matrem, quse lactare Christi matrem meruit.
2b . Hanc Joachim desponsavit,.
Oui fidem observavit, Sicut Deus statuit.
7a . Et fit Anna paritura Cuncta labe caritura Reginam cœlestium, 7b. Matrem Dei gloriosam, Universis fructuosam Populis fidelium.
8a . Et nos tantas genetrices, Tam potentes, tam felices.
LE CULTE DE SAINTE ANNE EN OCCIDENT (il)
Collaudemus jugiter.
8b. Ut sint nobis adjutrices Apud Deum et tutrices In cœlis féliciter.
Missel de Die, impr. à Paria en 1499. Dreves, xxxix, p. 99.
Maçon: lôl.Au Nocturne.
1. O gloriosa domina, Mater trium filiarum Quœ rutilant ut lumin»
Per hoc iter tenebrarum.