‹ Le libéralisme est un péchéChapitre 3 sur 40 · TEXTE ORIGINAL · texte numérisé non relu

TEXTE ORIGINAL

Ëx, secr. sac. Inàicis Congr.

die 10 januaiïi 1887.

EXCELLENTISSÏME DOMINE,

Sacra Indicis Congregatio accepit delationem Opusculi cujus titulus El Libéralisme* es pecado, auctore D. Felice Sardà y Salvany, sacerdote hujus tuœ dioecesis, quœ d-elatio repetita fuit una oum altero opusculo cui titulus El proceso del integrisme), id est, réfutation de los errores conienidos en el opuscnlo « El Liberalismo es pecado » ; auctor hujus secundi opusculi est D. de Pazos canonicus dioecesis Vicensis. Quapropter eadem Sancta Congregatio maturo examine perpendit prirnum et alterum opusculum cum factis animad^ versionibus : sed in primo nil invenit contra sanam doctrinam, immo auctor ejusdem D. Félix Sardà laudem meretur eo quia solidis argumentis, ordine et claritate expositis, sanam doctrinam in materia subjecta proponat atque defendat absque cujuscumque personae offensione.

XII DÉCRET DE LA SACRÉE COKGilKGAlIOM bF. l/iNDEX

Verum non idem judicium fuit prolatum super altero opusculo edito à I). de Pazos, nam aliqua in re correctione indiget, et insuper approbari non potest modus loquendi injuriosus, quo auctor utilur magis contra personam D. Sardà, quam contra errores qui supponuntur in opusculo dicti scriptoris.

Hinc Sacra Congregatio mandavit ut D. de Pazos monitus a proprio Ordinario, retrahat, quantum fieri potest, dicti sui opusculi exemplaria, ac in posterum, si aîiqua controversiarum quœ oriri possunt fiât discussio, se abstineat à quibuseumque verbis injuriosis contra personas, sicuti vera Christi charitas docet ; eo vel magis quod dum SSmus. D. N. P. P. Léo XIII valde commendat ut errores profligentur, tamen non amat neque approbat injurias in personas, prsesertim doctrina et pietate prees tantes, illatas.

Dum hœc de mandato S. Indicis Congregatioms tibi communico ad hoc ut prœclaro tuo dioecesano D. Sardà ad animi sui quietem manifestare possis, omnia fausta ac felicia Domino adprecor et cum omni observantiae significatione subscribo,

Amplitudinis tuae,

Àddictissimus famulus,

Fr. Hieronymus Pius Saccheri o. p. S. Incî. Congr. a Secretis.

Illmo. ac Bevnd. Domino Jacobo Catala et Albosa, Episcopo Barcinonensi.

Page 1