SIN
Principes persecuti sunt me gratis : et a verbis | tuis formidavit cor meum.
Lætabor ego super eloquia tua : sieut qui invenit spolia multa. |
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum:
legem autem tuam dilexi.
Septies in die laudem dixi tibi, super judicia. justitiæ tuse.
Pax multa diligentibus legem tuam : et non est illis seandalum.
Expectabam salutare tuum, Domine: et mandata tua dilexi.
Custodivit.anim& mea testimonia tua : Pd dilexit ea vehementer,
Servavi mandata tua, et testimonia tua : quia. omnes viæ mez in conspectu tuo.