‹ Le Père Claude Le Jay, un des premiers compagnons de saint Ignace de LoyolaChapitre 134 sur 148 · ELOGIO SEPULCRAL DEL PADRE CLAUDIO .L\IO · texte numérisé non relu

ELOGIO SEPULCRAL DEL PADRE CLAUDIO .L\IO

Non hune ad tumulum ullus ofFendet ;

Solo œquus et planus est

Claudius Jaius,

In quo ut essent surama omnia

Nihil insolens, nihil arrogans, uihil elatum fuit

lî. S. E.

Genevà oriundus, fons illimis è cœno,

Aliud nihil a patria traxit origine

Quàm hsereseum novissimè colluviem, et odisse.

Hausit doctrinam raram à Parisiensi schola,

Rariorem ab Iguatio sanctitatem.

A quo sacrae Jcsu Societati miles adscriptus,

In Salisburgensi, Tridcntino, aliisque conciliis

Apud humanarum rerum divinarumque potentes

Auctoritate valens et gratia,

Gum ingenti Catholicae ac prcesertim Gcrmanse fidei bono

Ità se gessit, ut nutantis Ecclesise Patronus, Pater, Apostolus

Etiara vulgo meruerit appellari.

Anirao placidus, ore jucundus,

Moribus innoceiis, suavis ingenio,

Potens opère et sermone, non homo sed angélus habebatur.

In scholaslicis congressibus,

Sive cùm rectè euntes dirigeret, seu cùm revo caret errantes,

Utrobique suavis et fortis,

Sic omnium feriebat intellectum

Nullius ut lagderet voluntatem.

Illura, missis otiam ad Pontificem legationibus

Doctorem scholse, oratorem Respublicae,

Concilia judicem, aulne consulem,

Unura singulari dari sibi concertatione maxima contendebant ;

Cùm expeteretur unus ab omnibus,

Nihil ipse, nisi salutem omnium à singulis expetebat.

Principum frequens usus modestiam viri non abstulit, sed sacravit.

Ex religiosa sociorum paupertate inter purpuratos pannosus

Ex squallore nosocomiorum et carcerum sordidatus inter illustres

Ubique sua se virtute involvens,

Inter omnes hoc major et melior, quo minor et vilior apparebat.

Tergestinas infulas

A Romano Rege Ferdinando constanter ingestas

Ipso Rege constantior recusavit.

Semper aliàs amaenus ac hilaris,

Cum de conferendo in eum Episcopali munere

Rex cum Pontifice conspiraret,

Vultu simul et animo suspensus ac mœrens,

Quasi non conferri honorem sibi,

Sed vitam ac virtutem eripi censuisset.

Tandem inter asperrimas Ecclesise difficultates

Multiplici varietate laborum

Non morbo fractus,

Ac potiîis continenti studio et virtute consumptus

Anno M. D. LU. octavo idus augustas

Viennœ in Austria hinc migravit in cœlum

Apud summos, medios, infimos illustris opinione sanctitatis,

Omnibus œquè salutaris et carus,

Sensit Viennensis et Ingolstadiensis Academia

Subductum sibi oraculum sapientite et virtutis exemplum ;

Ereptum defensorem desideravit Ecclesia ;

Patronum perditum Germania deploravit ;

490 LE p. CLAUDE LE JAY

Cùm indèTurca, subactâ propè Panuonia, Imperii fiaibus immineret,

Hinc grassarentur haeretici

Undique et ubique bella cùin externa lùm intestina consurgerent,

Tantorum malorum non lève solatium

Rerum sequisissiraus Arbiter,

Offensus ob delicta mortaliuui'

Denegavit.

Tanti viri, quod mori potuit, hic obiit,

Quod mori non potuit hinc abivit.

Habet Germania depositum mortui;

Habet Ecclesia patrocinium immortaiis.

(P. Nieremberg, Vida del r. Cl. Jaio, Var. ill., t. IH, p. 604 et sviiv.)

Page 1