‹ Le procès de Guichard, évêque de Troyes (1308-1313) (volume 2)Chapitre 194 sur 208 · Ibid · texte numérisé non relu

Ibid

est habenda ; ergo multo fortius in criminibus, ubi m a jus est periculum, subita responsio non nocebit nec litis contestationem faciet. Sed dictus episcopus neque deliberationem habere potuit, nec eciam peritiores consulere ; immo, ante responsionem ad articulos, fuit sibi penitus consilium denegatum, et compulsus fuit a vobis super ipsis ex improviso respondere, super quibus, ut dictum est, fama minime laborabat nec erat probata contra eum; et sic super articulis non tenebatur respondere, nec ipsa responsio sibi potest prejudicium generare, — maxime cum semper protestatus fuerit quod deliberationem et consilium habere volebat, et eciam invitus eisdem articulis respondebat, et quod hujusmodi responsio sibi in aliquo prejudicare non debebat, et quod processui predicto seu tali modo procedendi non debebat consentir tacite vel expresse, immo dissentiebat omnino.

Prelerea productio seu depositio testium contra ipsum in hac causa productorum non valet, nec eorum dicta prejudicant episcopo supradicto : primo quia, ut dictum est, ordo judiciarius non est servatus, et inde quicquid secutum est nullius est fîrmitatis; secundo quia, lite non contestata, sunt examinati, ut dictum est, cum hujusmodi subita responsio litis contestationem non faciat, ut est dictum; et licet non sit in hujusmodi processibus litis contestatio proprie facienda per affirmationem et responsionem, — cum non sit ibi proprie verus actor id quod ponitur asserens et affirmans, — est tamen quasi litis contestatio, et esse débet, scilicet assertio famé, et responsio, cum deliberatione facta a reo : quorum quodlibet defuit in hoc casu, et sic non potuit dici quasi litis contestatio fuisse facta, et per consequens receptio testium nullafuit ipso jure, quasi facta lite minime suffîcienter contestata. Preterea ipsi testes deposuerunt non jurali, quia super fama debuerunt jurare, et sic generaliter juraverunt : intelligendum fuit et intelligi debuit juramentum super hiis super quibus deponere debebant et tenebantur de jure ; sed hoc solum erat super fama, non super articulis criminalibus, super quibus testes produci non debebant, nec jurare super ipsis, nec eciam pars respondere quousque fama esset probata. Si igitur super criminibus hujusmodi non famosis deposuerunt dicti testes, super hoc non intelligebantur de jure jura ti, quia generalitas restringitur ad ordinem et modum juris ; ergo super ipsis deposuerunt non jurati, cum in juramento suo occulta sint, et debeant esse excepta , et sic super eis non dicuntur deponere vel jurare, nec intelligi possunt de jure, quin imo ex tali depositione non esset aliquis puniendus. Quare dicit procurator episcopi predieti, quo supra nomine, quod a diclo processu debetur totali-

ter dcsislere, ipsumquc anullare, scu tanquam nullui ob mi Itère.

Prclerea, — et posilo sine prejudicio quod prem vel non obslarent, quod absit, et in cvcntum predicti adhuc tamen dicit diclus procurator dicti cpiscopi, nt Ho ipsîus et pro ipso, quod ad inquirendum super ali super expressis in rescripto apostolico et contenlis i copo traditis et spccilïcatis alias a vobis, procedere i aliis sibi de novo tradilis, virtulc illius clausulc (,'em cripto apostolico contente, videlicet : « et plara alia < mia el nephanda », procedere tenctur idem episcopu aliquatcnus responderc ralionibus inlrascriptis : qu siones sunt odiose et inquisiliones sunt cxlraordinai gende, maxime contra prelatos, contra quos facile dendum vel credcndum, ne concussis columpnîs ci quoniam propterexequtionem officii sui omnibus con sunt, sed odio habenlur a multis ; item quia non est i num papam voluissediclam inquisitionem in infinitui cssel, si virlute illius clausule gcncralis atiacrimina p super eis procedi, quiaeadem rationc isto modopropoi postea alia cumulari et usque in inlinitum procedi, c dum sentire et iniqum. Prclerea si dominus papa sen: procedi super atiis quam super expressis ibidem, ea sisset sicut alia et specilicassel ; que igitur expressa I lur esse ueglecla. L'ndc super isfis petit sibi penilus proleslando quod si respondeat dictis factis vel arlicu novo propositis, quod sibi non possel prejudicium gei lus rcspondeal cisdem. Prclerea, — et posito sine idem episeopus dictis novîs vel de novo traditis art: tencatur, quod absit, repetîtis protestalionibus predict dere non intendît, — dicit lamcn el proponit idem pr quo supra, quod eis stalim respondere non lenetur edi, el copia ipsorum iieri, el dics ad deliberandum si super hiis possîl cum suo consilio deliberare et di dere : quod petit sibi lieri in cvenlum prcdiclum cl s bus supradictis, alias non. Prelerca, — et posito sine protestalionibus predictis quod eisdcm articulis respe eciamdelibcralo, — tamen primitusessetde famacont articulis inquirendum; alias, — nisi idem episeopus super ipsîs diffama tus quod sine scandalo non posset

'n.rz^^J:-

faceret quasi manifestum, — non tenetur idem episcopus dictis arliculis respondere, cum de oecultis nemo respondere teneatur ; nec super ipsis est ad inquisitionem, scd solum super famosis procedendum : unde, cum idem episcopus non sil super hiis modo predicto diffamatus, nec eciam de fama sit a canonicis sue ecclesie inquisitum, nec tanta dicitur infamia cxorta contra eum que quasi notorium faciat vel facere possit, maxime cum a benevolis et benedicis, amicis, honestis, immo si orta est a maledicis et malivolis, conspiratoribus et inimicis, maxime a tempore captionis et dctentionis ipsius, contra eum super premissis procedendum vel eciam inquirendum, nec eisdem tenetur respondere, attentis ordine juris et stilo consueto in talibus, consuetudineque gencrali et tenore rescripti predicti.

Petens idem procura tor, quo supra nomine, rationes predictas et earum quamlibet, secundum ordinem suum, et in eventum predictum, a vobis admitti, et super premissis sibi quo supra nomine justiciam fieri. Quod si contra feceritis, quodabsit, non consentio, quo supra nomine, nec consentit idem prcdictus episcopus, sed contradicimus et dissentimus in quantum possumus, et protestamur quod nullum sit ipso jure, tanquam juris ordine pcnitus pretermisso et tenore seu forma rescripti apostolici non servato, de appellando seu provocando rationibus et causis antedictis ; protestato exhabundanti, — quod si premissa non obstarentvel valerent, quod absit, in illo casu solum, et non alias, et in eventum prcdictum ubi receptio et examinatio testium examinatorum et examinandorum in hac parte non valeret, — de dicendo et proponendo tam in personas quam in dicta eorundem.

Arch. Nat., J. 439, n° 7. Copie.

Nouveaux articles contre l'évêque de Troyes.

(Séance du 13 février 1309)

Nos Aurelianensis et Autissiodorensis episcopi, inquisitores a domino nostro summo Pohtifice, una cum reverendo in Christo pâtre, domino Senonensi archiepiscopo, cum illa clausula « si non omnes duo

tamen vestrum, etc. » contra Trecensem cpiscopum depulati, attendentes quod, cum illis articulis quispccialiter suniexpressi in rcscripto nobis directo, et in articulis eidem cpiscopo editis specialius sunt deducti, « ad apostolatus ejusdem domini noslri summi Pontificis « audienciam perdactum, eundem episcopum Trecensem multa alia « commisisse enormia et nephanda in divine maj estât is offensant « exemplique mali perniciem et scandalum plurimorum h » ; attendentes eciam quod, licet dictus episcopus Trecensis, lecto sibi dicto rescripto et injuncto sibi a nobis ut responderet, responderit negando omnia et singula in dicto rescripto contenta esse vera, idem tamen episcopus, post prestitum juramentum coram nobis de articulis per generalem clausulam generaliter comprehensis, petiit declarationem sibi fieri antequam per idem juramentum suum responderet ; ideoque, ut certius possit et debeat respondere dictus episcopus, nos episcopi supradicti, dicto reverendo pâtre absente ac per suas patentes litteras excusato, dictos arliculos eidem declaravimus ut sequilur, super quibus necnon et de fama intendimus inquirerc et procedere una cum aliis articulis supradictis, ut tenemur secundum traditam nobis forma m, maxime cum, si contenta in articulis infrascriptis vera essent, magnum prestarent adminiculum super articulis nobis ab apostolica scde specialiter commissis.

Primo videlicet, quod ab ipsa nativitate dicti episcopi exordium sumat presens negocium, quod constante matrimonio inter Agnetem, uxorem quondam Johannis Guichart, matrem dicti episcopi, et prediclum Johannem Guichart, quoddam genus diaboli qui vocatur gallice « netum », in latino « incubus » et « suhcubus », secundum quod ipsum diversorum sexuum humanorum formam et operationes assumit, antequam dicta domicella conciperct die tu m episcopum, ita continuo nocte dieque infestabat invisibiliter dictam domicellam et omnes habitantes cum ea, quod nullus poterat in dicta domo durare, nec volebat nec audebat quisquam pedisseca, domicella vel quisvis alius servions dicte domicelle servire ;

Item quod bone memorie Nicolaus, quondam istius nunc episcopi predecessor, ad supplicationcm dicte domicelle et ad famam publicam de infestatione predicta, ad expellendum dictum diabolum ad domum quam dicta domicella habitabat accessit;

i. Ce sont les termes mêmes par lesquels le pape dans son rescrit réservait ces nouvelles charges sans les énoncer.

Item quod, durante infestatione predicta, dicta domicella dictum episcopum concepit ;

Item quod prefatus Johann es Guicharz, maritus dicte domicelle, audila nativilate dicti nunc episcopi, quantumcunque sciret bonitatem, mundicîam et sanctam conversationem dicte domicelle, quandiu ipse vixit dictum nunc episcopum videre nolebat et abhominabatur (sic) et horrebat ;

Item quod tune temporis a coetaneis suis filius netuni vocabatur, et pro tali ab omnibus communiter habebatur; et, postquam ipse factus fuit monachus in monasterio Celle Trecensis, a commonachis suis hoc nomine fuit pluries appellatus ; et de boc est et fuit illis temporibus sermo communis, publica vox et fama, tam in loco sue originis quam in monasterio predicto, et pluries recognovit dictus episcopus quod a pueris et commonachis suis filius incubi, id est netuni, vocabatur, et talis a pluribus dicebatur.

II. Item quod fama est communis et fuit rétro temporibus in monasterio Celle Trecensis, quod predecessor suus in prioratu Sancti Aygulphi Pruvinensis veneno obiit, hoc faciente et procurante dicto nunc episcopo, quod ipse obtinereposset prioratum predictum: et de hoc est publica vox et fama.

III. Item quod semel, tempore quo factus fuitprior Sancti Aygulphi, dum ipse, solus cum quodam tune parvulo commonacho suo, exueret cucullam suam et cam daret dicto monacho recipiendam, infini ti demones decapucio dicte cuculle et de capillis ipsius prioris in favillarum specie exiverunt; quod cum dictus parvulus videret, usque ad demenciam perterritus, cepit al ta voce clamare : quod audiens idem prior, confortare satagens dictum parvulum, dixit ei : — Tace, tace : ne timeas, nec cuiquam unquam dixeris quod vidisti! Et statim ipse mandavit pro quondam tune commonacho suo in dicto prioratu, nunc thesaurario ipsius prioratus : et de hoc est publica vox et fama.

IV. Item quod idem episcopus, eodem tempore, obligatus per literas Roberto dicto Tuebeuf in ducentis libris, suasit dicto Roberto quod sibi dictas litteras asportaret, quod fecit : quas cum idem tune prior tenuit, eas aut laceravit aut in ignem misit, comminans ipsi Roberto quod si ipse de hoc ultra loqueretur, quod ipse villaniter verberaretur : et de hoc est publica vox et fama.

V. Item quod, tempore prioratus sui usque ad paucos annos preteritos, Jacobam de Vignetis, pro vita mariti sui in adulterio palam et publiée et invereconde, et a morte mariti citra in stupro eam invereconde verberavit, uteoncubinam : cujus Jacobe occasione nonnulli de

Pruvino pcr familiares dicti tune prioris fuerunt verberati, nonnulli, ut dicitur, interfeeti, dicto priorc mandante, consentiente et ratum habente tam verbo quam facto : et de hoc est et fuit tune temporis publica vox et fama.

VI. Item quod eodem tempore, dum idem episcopus et adhuc erat prior dicti prioratus, in suo servicio tenebat et diu tenuit quendam nepotem suuîh, qui vocabatur Bequarz, et quendam clericum, qui vocabatur Guiotus de Donnapetra ; qui duo predicto tempore duos homines interfecerunt, quorum unus vocabatur cognomine Ghampi, et alius Farsi, sciente, non contradicente dicto nunc episcopo, cum contradicere posset, consentiente aut ratum habente tacite vel expresse, retinendo post dictos murtrarios in suo servicio, et eorum, sicut antea, utendo operis, vestesque [et]victualia ministrando eisdem : et de hoc est Pruvini et erat tune temporis publica vox et fama.

VIII. Item quod seditio, que dudum facta fuit Pruvini, dum idem episcopus erat prior prioratus predicti, per quam et cujus occasione Guillermus dictus Panthecouste, tune major, et plures alii violenter obierunt, de ejus assensu, consilio et consciencia facla fuit : est de hoc publica vox et fama.

VIII. Item quod, tempore illius seditionis, quamplurimi de villa Pruvinensi, de dicti tune prioris legalitatc plenam gerentes fiduciam, majorem et preciosiorem portionem bonorum suorum, pro fidelissimo et securissimo refugio, pênes ipsum nunc Trecensem episcopum deposuerunt : que ipse, sedata et placata dicta seditione, sibi totalitcr reddere recusavit, asserens dictam domum in qua dicta bona recondita fuerant a casu combustam, cum in veritate ipsemet unam de domibus suis in qua fingebat dicta bona extitisse, licet alibi essent, combuxisset seucomburi fecisset, et dicta bona periisse cum ea : et exinde sumpsit idem nunc episcopus, tune prior predictus, exordium et fundamentum diviciarum suarum : super quibus laborant publica vox et fama.

IX. Item quod dictus Guiotus de Donnapetra, eodem tempore et eodem modo quibus supra predicitur, quendam alium hominem interfecit in porlicu Sancte Grucis Pruvinensis : et de hoc [est] publica vox et fama Pruvini, et erat tune temporis.

X. Item quod eodem tempore quidam proseneta in nundinis Campanie, dictus Petingre, cum bonis suis multis alfugiit ad prioratum Sancti Aygulphi in franchisiam, demum ibidem stans, cum ipse cum adversariis suis pacem fecisset, bona sua a dicto priore tune, nunc Trecensi episcopo, multotiens repetiit, et cum ea nullo modo vellet reddere, exinde desperatione concepta, per ipsummet, aut dicto priore

curante, dictus Petingre statim comperlus est prope quoddam altarc in ipsa ecclesia interfectus : et de hoc est publica vox et fama.

XI. Item quod dictus nunc episcopus, factus abbas monaslerii Celle Trecensis, per symoniacam pravitatem nonnullos fecit et créa vit monachos in dicto monasterio : et de hoc est publica vox et fama.

XII. Item quod eodem tempore, eu m ipse idem comperisset juxta domum suam quendam piscatorem cum quadam trubla, nudum tamen piscibus, imponens ei quod ipse furatus fuerat pisces suos, statim ipsum nonconvictum, non confessum, non condempnatum, fecit suspendi : et de hoc est publica vox et fama.

XIII. Item quod idem nunc episcopus, tempore predicto, duos detentos in carcere suo pro levi causa, videlicet pro eo quod luserant ad taxillos, nolentcs aut non valentes eidem episcopo satisfacerc de tan ta summa quantam ab eis exi^ere volebat, alimenta et alia ad vite * necessaria cisdem ministrari prohibuit, et sic eos famé necari fecit, seu predicla fieri fecit et mandavit, aut ea nomine suo facta rata habuit : et de hoc est publica vox et fama.

XIV. Item quod episcopus nunc, indignatus contra quendam curatum et ad iracondiam provocatus, adeo su uni odium et malam voluntatem, tanquam de suo inimico capitali, detexit et indicavit suis familiaribus scutiferis, quod unus ex illis, nepos cjusdem episcopi, videlicet Pcrrinelus de Planca seu de Planchiis, dictum curatum, virum bone vite et conversationis honeste, vi armata vulneravit mullipliciter, ex quibus vulneribus infra paucos dies decessit, dicto episcopo hoc suadente et procurante, et ipsum homicidam post factum hujusmodi, ut suum familiarem, ut prius, retinente, scienterque ipsum contra quoscunque jusliciarios auxiliante, et homicidium hujusmodi, ejus

contemplatione factum, notum habente : et de hoc est publica vox et fama.

XV. Item quod idem nunc episcopus, factus abbas monaslerii Celle Trecensis predicte, et homo ligius et de consilio nobilis quondam domini Hemonis, quondam comitis Campanie, ratione dicti comitatus astrictus tune temporis, tam ex iidelitatc ratione homagii quam ex tanquam consiliarii debito prestiti juramenti super conservatione fîdelicorporis, honoris dicti comitis, bonorum et jurium dicti corn i ta tus, ipse contra suam fîdelitatcm faciens et perjurium commi tiens, que erant jura et bona heredilaria i psi us comilatus monasterio Celle Trecensis appropriavit : et de hoc est publica vox et fama.

i . .Sic pour vitarn.

XVI. Item quod dictus episcopus, factus episcopus et ante, usuras exercuit multis modis, tam in pecuniis mutuandis quam in bonis suis carius ad terminos vendendis ; et societatem habuit cum mercatoribus in nundinis Campanie et aliis in dictis nundinis pecuniam fenerare consuetis, et a longissimo tempore retroacto : et super hoc est difTamatus, et pro usurario ab omnibus fere qui de ipso habent noticiam, necnon pro homine vitio incontinencie laborantc, et fraudes et calliditates in suis faciis communiter adhibentc, et pro homine maie vite reputatur et habetur : et de hoc est publica vox et fama.

XVII. Item quod dictus episcopus nonnullos noiarios publicos juratos necnon testes productos et juratos fecit et procuravit, per corruptiones et munera ac munerum promissiones, falsa instrumenta conficere et falsa testimonia perhibere in prejudicium et scandalum plurimorum : et de hoc est vox et fama publica.

XVIII. Item quod idem episcopus, postquam fuit factus episcopus, nonnullis suc diocesis imponens heresim, aliis autem sortilegium, eos tenuit carccri mancipatos, et cum ipse, plcna ac diligenti inquisitione précédente, debuisset eos vel totaliter absolvisse vel totaliter condempnasse, vel saltem pro modo suspictionis et personarum conditionibus purgalioncm indixisse, predicta crimina pecunia redemit: et de hoc est publica vox et fama.

XIX. Item quod falsum argentum composuit, et ex eo vasa qucdam ac pecuniam fabricavit, asserens tune hoc facere de licencia régis: et de hoc est publica vox et fama.

XX. Item quod idem episcopus Guiotum de Donnapetra, post homicidium perpetratum ab eo, ut supra dicitur, beneficiavit in Trecensi diocesi, quanquam sciret hoc et ignoranciam nullam super hoc pretendere posset: et de hoc est publica vox et fama.

XXI. Item quod dictus episcopus est symoniacus, tonsurans homines, et maxime litteras totaliter ignorantes, pecunia mediante: et super hoc est publica vox et fama.

XXII. Item quod idem episcopus machinatus fuit in mortem clarc memorie Branche], quondam regine Navarre, genitricis colende memorie domine Johanne, quondam regine Francie, et venena mortifera hiisque similia eidem regine Navarre propinari fecit, ex quibus receptis ab ea infra paucos dies mortem subiit et incurrit fine : ut hec fièrent dictus episcopus opem dédit, consilium et favorem : et super hoc est fama et vox publica.

Item quod et dictam reginam Navarre, dum vivebat, persequebatur odio capitali: et super hoc est publica vox et fama.

Item quod factis et verbis ostendit et declaravit dictus episcopus se desiderarc velle videre mortem dicte domine regine Navarre celeriler, eo quod post mortem ejus, in eu ri a m domini régis Francie melius quam in ejus vita posset facta sua promovere : et de hoc est publica vox et fama.

Item quod nuncio qui sibi mortem, modum mortis crudelem et horam dicte domine regine Navarre celeriter et velociter nunciavit, precedens quos ad hoc exploratores habebat deputatos, fecii donana, et in presencia multorum fide dignorum publicavit dictam domina m mortuam esse, et non solummodo de hoc se gaudere, sed eciam gloriari, ostendens et declarans factis et verbis, publiée asseruit de dicta domina regina et ejus morte, quod de diabolo se expediverat, que ipsum et totum mundum destruere volebât : et super hoc est publica vox et fama.

XXIII. Item quod idem episcopus, dudum de consilio régis et regni Francie factus, et per suum sacramentum, ad conservationem corporum et honoris régis, regine ac liberorum suorum, bonorum, jurium et honoris ipsius regni teneretur ast'rictus, ipse, tanquam in totum ingratus, demeritus ac eciam infidelis, cum omni ignominia a predicto régis servicio est expulsus.

XXIV. Item quod ipsemet quendam, Johannem de Belna nomine, canonicum Sancti Stephani Trecensis, ad mandatum inclite recordationis domine J[ohanne], quondam regine Francie, contra ipsum episcopum ad Romanam curiam accedentem, hoc presciens, ipsum in itinere predicto preveniri curavit, ac violenta ac repentina morte necari, pecunia ôb hoc data ; quod cum ad ipsius noticiam pervenisset, ipse summum gaudium inde fecit : et super hoc vox et fama laborant.

XXV. Item quod ipse diffamât us efct super violenta morte inclite recordationis domine Johanne, quondam regine Francie, et quod ipse, audita morte dicte domine regine, ex eo summum gaudium faciens dixit pluries : — Amodo fa'eîfal michi tedium heredes Francie submergendo postea : si faciant, omnes morientur,sieut mater et filia !

XXVI. lbejn quod opinio est communis quod dictus episcopus, a

tempore qùo fuit prior Sancti Aygulphi Pruvinensis, verberatores

hominum et homicidas tenebat in» suo servicio, et tenuit, et eos fovitet

aluit;etquodnemini sojvere voluil^quod debebat, omnem quem suppe-

ditare potuit, suppeditavR et depredavit, illos qui voluntali sue totali-

ter non obediebant dampnificavit, minas inferebat, quodque ipse

extunc erat et fuit homo pessinie vite et conversalionis inhoneste : et

super hoc fuit tune temporis et adhuc est hodie contra ipsum publica

vox et fanaa.

Arch. Nat., J. 438, n%6 (copie). Cf. n° 7 (autre copie).

Derniers articles contre révoque de Troyes.

(Séance du 18 février 1309.)

I. Item quod idem episcopus, vivente ad hue clare memorie domina B[lancha], regina Navarre, dixit talia verba seu consimilia : — Domina mea fecit me de consilio régis removeri seu eici\ et dieit quod ipsa faciet michi amoveri baculum pastoralem : ego ero salis cito vindicalusde ipsa, si Deo placueril : non diu morabiiur, quod ego vindicabor de ea! comminando predicte regine, cui jam preparaverat insidias venenosas : que postmodum per oclo dies obiit impotionata per ipsum seu alîos de mandato ipsius episcopi : et de hoc est vox et fama.

II. Item quod idem episcopus demonem per ipsum invocatum interrogavit quid sibi in futurum contingeret seu quid de ipso esset aut sibi in futurum obveniret : qui démon sic ad hoc ab eo invitatus respondit, ut creditur, parabolitis, quod de ipso episcopo adhuc plura dicerentur seu major sermo haberetur quam de aliquo prelato regni Franc ie : et de hoc est publica vox et fama.

III. Item quod idem episcopus rectorem de Villa subtus Terram, sciens ipsum bigamum de facto, in plurium proditionem et deceptionem animarum, contra sanctorum statu ta canonum, in presbyterum ordinavit : et de hoc est publica vox et fama.

IV. Item quod, cum idem episcopus Reginaldum de Roigniaco, clericum, diu in suo carcere detentum 4 fecisset, tandem ordinavit et convenit cum eodem quod si daret vel solveret sibi centum solidos, quod faceret ipsum a dicto carcere liberari : postea vero, facta sibi relatione per officialcm suum et quosdam alios quod dictus Reginaldus dictos centum solidos solvere non poterat, idem episcopus cum juramento asseruit quod dictus Reginaldus dictum carcerem non exiret, nisi prius dictos centum solidos persolvisset ; et quia dictam pecuniam solvere non potuit, in dicto carcere miserabiliter expiravft : et de hoc est publica vox et fama.

V. Item quod idem episcopus electum in abbatem de Nigella confirmare, ipsumque benedicere maliciose dislulit seu eciam recusavit, quousque idem tune electus, aut alius pro [eodem, dicto episcopo

Page 1