‹ Le procès de Guillaume Pellicier, éveque de Maguelone-Montpellier de 1527 à 1567; étude historiqueChapitre 17 sur 24 · juillet · texte numérisé non relu

juillet

Qemens etc. Dilecto filio Guillelmo Pellicerii iuniori, rectori, priori nuncupato, parrochialis ecclesie, prioratus nuncupate, SS. Iusti et Pastoris, Magalonen. dioc, salutem etc. Divina supereminens largitas nonnunquam in multis sic sue gratie dona diffundit, quod etatis defectum patientes, per suarum virtutum mérita defectum supplentes eundem, merentur ad dignitatum culmina promoveri. Cum itaque nos hodie ecclesie Magalonen... de persona tua, nobis etc. preficere intendamus, et, sicut accepinras, tu in vicesimo nono tue etatis anno constitutus existas, nos sperantes quod tu, propter grandium virtutum dona quibus circumfultus existis et alia tibi a[d]futura suffragia, eidem ecclesie esse poteris plurimum utilis et etiam fructuosus, motu proprio, non ad tuam vel alterius pro te nobis super hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, tecum, ut eidem ecclesie in episcopum pretici et preesse, illamque in spiritualibus et temporalibus regere et gubernare, ac munus consecrationis suscipere et illo uti libère et licite valeas, defectu etatis prémisse quem ad hoc pateris in illius anno predicto constitutus, ut ppefertur, ac Lateranensis concilii et quibusvis aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, neenon ecclesie et ordinis predictorum iuramento etc. roboratis statutis el consuetudinibus, ceterisque contrariis nequaquam obstantibus, auctoritate predicta tenore presentium de specialis dono gratie dispensamus. Xulli etc. nostre dispensationis infringere etc. Si quis etc.

Datum Rome apud Sanctum Petrum anno etc. MDXXVI, quinto kal. augusti, anno tertio.

Page 1