JUILLET
Simili modo. Dilectis filiis Capitulo ecclesie Magalonen., ordinis S. Augustini, salutem etc. Hodie ecclesie vestre Magalonen., ordinis S. Augustini, tune, ex eo quod venerabilis frater noster Guillelmus, episcopus nuper Magalonen., regimini et administrationi illius, cui tune preerat, in manibus nostris sponte et libère cessit, nosque cessionem ipsam duximus admittendam apud Sedem apostolicam, pastoris solatio destitute depersona dilecti filii Guillelmi, Electi Magalonen.,... providimus, ipsumque illi in episcopum prefecimus et pastorem... prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur. Quocirca etcmandamus, quatenus eidem Guillelmo, Electo, tanquam patri et pastori animarum vestrarum, humiliter intendentes ac exhibentes sibi obedientiam et reverentiam débitas et devotas, eius salubria monita et mandata suscipiatis bumiliter et efficaciter adimplere curetis. Alioquin sententiam quam idem Guillelmus, Electus, rite tulerit in rebelles ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. — Datum ut supra.