JUILLET
Clemens etc. Dilecto filio Guiileimo Pellicerii iuniori, rectori, priori nuncupato, parrochialis ecclesie, prioratus nuncupate, SS. lusti et Pastoris, Magalonen. dioc, salutem etc. Divina supereminens largitas nonnunquam in multis sic sue gratie dona diffundit, quod etatis defectum patientes, per suarum virtutum mérita defectum supplentes eundem, merentur ad dignitatum culmina promoveri. Cum itaque nos hodie ecclesie Magalonen... de persona tua, nobis etc. preficere intendamus, et, sicut accepimus, tu in vicesimo nono tue etatis anno constitutus existas, nos sperantes quod tu, propter grandium virtutum dona quibus circumfultus existis et alia tibi a[d]futura sufTragia, eidem ecclesie esse poteris plurimum utilis et etiam fructuosus, motu proprio, non ad tuam vel alterius pro te nobis super hoc oblate petitionis instantiam^ sed de nostra mera liberalitate, tecum, ut eidem ecclesie in episcopum prefici et preesse, iilamque in spiritualibus et temporalibus regere et gubernare, ac munus consecrationis suscipere et illo uti libère et licite valeas, defectu etatis prémisse quem ad hoc pateris in illius anno predicto constitutus, ut prefertur, ac Lateranensis concilii et quibusvis aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon ecclesie et ordinis predictorum Iuramento etc. roboratis statutis et consuetudinibus, ceterisque contrariis nequaquam obstantibus, auctoritate predicta tenore presentium de specialis dono gratie dispensamus. Nulli etc. nostre dispensationis infringere etc. Si quis etc.
Datum Rome apud Sanctum Petrum anno etc. MDXXVl, quinto kal. augusti, anno tertio.
PlèCB JUSTIFICATIVB II 187