APPENDIX
ELOGIUM FRATRIS DOMINIGI LAGORDAIRE^
Vir undequaque clarissîmus, atque omnium virtutum génère oraatissimus, cujus fama in uuiversa pêne Europa personuit, Fr. Henricus Dominicus Lacordaire, in Provincia FrancisB diem clausit supremum. Sane quantum pro Ordinis gloria adiaboraverit, quantum de eodem benemeritus fuerit, quot labores in sacro praesertim suggestu exantlaverit, neminem profecto latere arbitramur. Pauca igitur non pro hominis excellentia, sed pro more, et instituto majorum, de eo bic delibabimus, quoniam ipsius memoria ex editis operibus et ex indepta fama satins apud posteros commendabitur.
In oppido BurgundiaB,cui nomen Recey-sur-Ource, génère honestissimo natalia sortitus est anno 1802, ivid. maii. In Divionensi Lycaeo humanioribus litteris vacans, acri vividoque uti erat ingenio, magnam de se adhuc impubes excitavit apud aequales opinionem : mox ibidem prudentiam juris aggressus, qualis futurus esset orator, liquido prae-
(1) In Actis Gapituli generalis, Romœ celebrati, die 7» junii 1862.