DE SIMONE DE BORRUM
Ego, Willelmus, Dei gratiâ Senonensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus, notum omnibus esse volo praesentibus et futuris, quod Simon de Borrum venions ante praesentiam nostram, apud Grès, laudavit ecclesiae de Sacro-Portu quicquid pater suus Robertus ejusdem ecclesiae elemosinam donaverat, et praefata ecclesia eadem die tenebat inter viam quae ducit de Grès ad Sameïs et ad Reclosas. Hujus rei testes fuerunt cantor Trecensis Gauterus, Adam Menjot, Drogo de Borrum et Odo filius ejus, Gaufridus rex. Quod ut ratum permaneat prsesentis scripti cautionem sigilli nostri auctoritate roboravimus.
Actum anno incarnatl Verbi M" G» LXIX".
DE DROCONE DE BORRON ET ODONE FILIO EJUS.
— De 1164 à 1168. -
Kgo, Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus, notum tieri volumus universis praesentibus pariter atque futuris, quod Droco de Borrum et Odo filius ejus, dederunt in elemosinam ecclesiae Sacri-Portus, quicquid habebant in décima de Borrun et omnem censum quem ab eadem ecclesia accipiebant insuper et duo arpenta terrae quae sunt juxta prata eorumdem monachorum in Vovis. Hoc autem laudavit Maissanda, uxor ejusdem Droconis, et Berta, filia ejus, et Richolda, uxor Odonis, et Willelmus, Ûlius ejus. Cujus rei testes sunt JofTredus, prier de Grès, et Aalardus, canonicus, et Haimo, canonicus. et Paganus Divinus et Andréas, filius ejus, et Johannes de Yernol et Duardus et supra dictus Odo, filius Droconis, qui omnia haec
laudavit atque concessit, promittons quod justam super hoc garantisiam ipse et patef ejus eisdem monachis contra omnes homines exiberent. Hsec auteni res in praesentia nostra recordata fuit atque concassa, quam nos quoque bénigne conces • slmus atque ad posterorum memoriam sigilli nostri auctoritate fecimus communiri. Data per manum Fromundi, notarii et capellani nostri.