Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant
me? Multi insurgunt adversùm me.
2. Multi dicunt animse mese : Non est salus ipsi in Deo ejus.
3. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum.
4. Voce meâ ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
5. Ego dormivi et soporatus sum , et exsurrexi quia Dominus suscepit me.
6. Non timebo millia populi circumdantis me; exurge, Domine, salvum me lac, Deus meus.
7. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa : dentés peccatorum contrivisti.