DÉCLARATIONS DE JOHN WRAWE
dicte ville de Thetford viginti marcas auri numerati, ad salvandum eos et villam suam de Thetford predictam. Et tune minabantur ibidem eosdem majorem et burgenses, nisi voluissent eis délibérasse summam predictam, quod predictus Johannes Wrawe cumcomitiva sua predicta, eodem die veneris, veniret ibidem ad destruendum et opprimendum ipsos majorem et capitales burgenses, ac villam suam predictam comburendum, etc. Et de quibus quidem viginti marcis predictis de eisdem majore et burgensibus, ut premittitur, receptis, prefalus Galfredus dédit predicto Thome Mounehesy, pro parte sua, viginti solidos ; predicto Ade Bray viginti solidos, et cepit pênes se, pro se ipso et pro predicto Thoma, capellano suo, quadraginta solidos, et residium (sic), videlicet quatuordecim marcas, idem Galfredus postea liberavit predicto Johanni Wrawe apud Sudbury predictam, et ibi narravit eidem Johanni Wrawe qualiter et quomodo ipse Galfredus et socii sui predieti dictum aurum cepissent, et ubi, etc. ; et qui quidem Johannes Wrawe tune predictas quatuordecim marcas recepit ibidem de prefato Galfredo, apud Sudbury predictam, sciens ipsum et socios suos predictos dictam pecuniam in forma predicta felonice et prodiciose cepisse et depredatos fuisse, et consentivit ad easdem felonias et prodicionem factas, unde eos appellavit, etc.
Item, idem Johannes Wrawe, probator, appellavit Thomam de Gornuerde, mil item, de eo quod predictus Thomas Cornuerde, prefato probatore nesciente, die veneris proximo post festum Gorporis Christi, anno quarto, ivit ad Johannem Rokwode, de Stanefeld, in comitatu Suifolchie, et prodiciose ac felonice recepit de eodem Johanne Rokwode apud Stanefeld, vel apud Bury, in dicto comitatu Suffolchie, decem marcas pecunie numérale, et minabatur eundem Johannem Rokwode (une ibidem, nisi voluissel sibi délibérasse summam predictam, quod predictus Johannes Wrawe, eodem die veneris, veniret ibidem simul cum aliis quampluribus malefactoribus de comitiva sua, ipsum Johannem Rokwode ad interliciendum, et tenementa sua ibidem prosternandum (sic) et comburendum. Et postea, eodem die veneris, predictus Thomas Gornuerde venit ad prefatum pro))alorem, et narravit ei quod recepissef de predicto Johanne Rokwode oclo marcas. et non plus.quas quidem octo marcas optulit prefato probatori, et interrogavit de eo quid haberet inde pro labore suo, et super hoc idem probator cepit de prefato Thoma quinque marcas summe predicte, et dedil predicto Thome quadraginta solidos pro labore suo ; e( residuum predictarum decem marcarum, videlicet duas marcas, quas predictus Thomas dicto probatori non cognovit se récépissé, habuil pênes se, una cum predictis quadra-
182 APPENDICE l
ginta solidis, quos dictus probalor dedil ei pro labore suo, et sic dictas Thomas Cornuerde prcdictas duas marcas felonice et prodiciose furatus fuit, unde eum appellavit, et sic completum fuit appellum ipsius probatoris. Et nulla habuit catalla infra libertatem civitatis Londoniarum, nex extra, ut dicit per sacramentum suum, etc. »
Placita coram rege, Easter 5 Rie. II, m. 26. 26 dorso, 20 bis.