Le 13 juin
arestatä fuerunt ad opus domini regis, unde de felonia et prodicione predictis eos appellavit, etc.
Item, idem Johannes Wrawe, probator, appellavit Willelmum Hook, de Hecham, in comitatu Suffolchie, de eo quod ipse cognovit prefato probatori quod fuit in comitiva ipsius probatoris et aliorum malefactorum predictorum ad capcionem et depredacionem bonorum predieti Johannis de Cavendissh felonice et proditorie depredatorum per predictos probatorem et alios malefactores apud ecclesiam parochialem de Cavendissh predictam, die jovis in festo Corporis Christ, anno quarto supradicto, et similiter de eo quod ipse tunc ibidem felonice et proditorie depredavit de eisdem bonis ipsius Johannis de Cavendissh sex discos de argento quorum precium dictus probator ignorat, et interrogavit de prefato probatore quid fecerit cum discis predictis, et idem probator precepit dicto Willelmo quod eosdem discos bene custodiret ad opus ipsorum probatoris et Willelmi, quousque tempus habere potuerit 1llos partire inter eos, et sic disei predicli adhuc remanent penes prefatum Willelmum Hook, unde eum appellavit.
Item, idem Johannes Wrawe, probator, appellavit predictum Radulphum Somerton de Sudbury, dyere, de eo quod ipse, die jovis in festo Corporis Christi, anno quarto supradicto, proditorie et felonice cepit claves hostiorum ecclesie de Cavendissh predicte, et dicta hostia inde aperuit, et ipsos probatorem et malefactores duxit in campanile ejusdem ecclesie, ubi bona predicti Johannis de Cavendissh abscondita fuerunt, et concensiens ac auxilians fuit ad capcionem et depredacionem eorumdem bonorum, et in societatem (sic) ipsius probatoris et aliorum malefactorum predictorum apud Melford predictam bibit partem suam vini predicti, pro quo dicta bona invadiata erant, et alia bona idem Radulfus tunc ibidem penes se prodiciose cepit et felonice furatus fuit, unde eum appellavit.
Item, idem Johannes Wrawe, probator, appellavit Galfredum Parfeye, vicarium ecclesie Omnium Sanctorum de Sudbury, et quemdam Thomam, capellanum ejusdem Galfredi, cujus cognomen dictus probator penitus ignorat, Adam Bray, de parochia Omnium Sanctorum de Sudbury predicta, et Thomam Munchesy, de Edwardeston, squier, Juniorem, de eo quod ipsi, in absencia predicti probatoris, iverunt ad villam de Thetford, in comitatu Norffolchie, die veneris proximo post festum Corporis Christi !, anno quarto, et ibidem felonice et prodiciose ceperunt et depredati fuerunt de majore et capitalibus burgensibus