E © ND
OC
186 | APPENDICE Il
de magna summa in qua idem Thomas atte Raven prefato Reginaldo obligatus fuit, felonice cepit, et eciam dictum Reginaldum finem de decem marcis cum eodem Thoma atte Raven pre timore mortis 1bidem facere constringebat ; et de eo quod predictus Thomas atte Raven, de Suthwerk, fuit principalis et capitaneus malefactor et manutentor, et felonice et proditorie in comitiva aliorum malefactorum contra nos et populum nostrum, (et) domos ac mansiones Ricardi Imworth et aliorum fidelium nostrorum fregit, et bona et catalla sua felonice cepit et depredatus fuit, tam in dicta villa de Suthwerk, quam in alus locis ; ac eciam de eo quod idem Thomas atte Raven, per nomen Phome Raven, simul cum aliis malefactoribus ignotis, die mercurii proximo post festum Corporis Christi, dicto anno regni nostri quarto ", venit vi et armis, equitans, apud Suthwerk, in comitatu Surreie, et 1bidem felonice et prodiciose ad prosternandum (sic) et frangendum domos et tenementa Ricardi Imworth, apud Suthwerk, et domos prisonarum nostrarum de Banco et similiter Marescalciam hospicii nostri, et omnes prisones in eisdem prisonis tunc existentes tam pro felonia quam alus de causis, ibidem felonice cepit et secum abduxit; nos, de gracia nostra speciali, et ad supplicacionem dilecti et fidelis nostri comitis Staffordie, pardonavimus eidem Thome atte Raven sectam pacis nostre que ad nos pertinet versus ipsum pro omnimodis prodicionibus, felonns et mesprisionibus predictis per ipsum... perpetratis..., non obstante quod idem Thomas atte Raven nuper in parliamento nostro inter alios, quod ipse graciam nostram sive cartam in hac parte non haberet, exceptus fuit.
In cujus, etc. Teste rege, apud civitatem Nove Sarum, xxx° die juni. Per breve de privato sigillo. »
Rotuli Litterarum patentium, 7 Ric. 1, part. 2, m.6. — Cf. Coram rege, Mich. 1-Ric. Il, m. 20:
«Alas coram Thoma de Holand, comite Kancie, presentaverunt quod Robertus de Cave, bakere, et ali, die dominica in festo sancte Trinitatis, anno regniregis Ricardi secundi post conquestum quarto ?, apud Rouchestre, per se et per alios diversos ignotos, fecit (sic) diversas levaciones et congregaciones contra dominum regem et populum suum,
l. Le 19 juin 1381. (II faut sans doute corriger : le 12 juin 1381.) 2, Le 9 juin 1381.
et domum Nicholai Heryng, eisdem die et anno, fregit et, eisdem die et anno, domum Thome Seynt Alban apud Ffrendesbury fregit, et sic continuando cum ais ignotis. Item, quod idem Robertus, simul cum alus ignotis de comitatibus Kancie et Essexie, venit die veneris in septimana Pentecostes !, anno regis predicti quarto, apud Roffham, cum arcubus et sagitiis, gladiis extractis, gisarmis et baculis, et in homines ville predicte minas fecit quod ipse vellet eos interficere, nisi in societatem ipsius Roberti et aliorum venire vellent, et sic 1psi propter metum mortis congregacionem illam secuti fuerunt, contra voluntatem 1psorum. Item, quod idem Robertus, simul cum altis ignotis, venit die Jovis in septimana Pentecostes ?, anno regis Ricardi predicti quarto, castrum domini regis de Rouchestre felonice fregit, et Robertum Bellyng prisonem in predicto castro detentum contra voluntatem 1psius prisonis cepit et cum eo abduxit. Et quod idem Robertus Cave et ali conjunctim et divisim, die mercurii in septimana Pentecostes *, anno quarto supradicto, apud Dertford, per se et per alios diversos ignotos, fecit diversas levaciones et congregaciones contra dominum regem et populum suum, et Johannem Stonhelde, de Maydeston, felonice interfecit apud Maydeston, die veneris proxime sequenti *, anno supradicto, et domum Willelmi Topelyve eisdem die et anno fregit et combuscit, et bona et catalla 1bidem ad valenciam mille marcarum, et sic continuando cum alis ignotis, die sabbati proxime sequenti * accessit ad manerium Nicholai Heryng, de Northcraye, apud Northcraye, prostravit, et bona et catalla ad valenciam mille marcarum felonice cepit et asportavit, et diversas alias prodiciones contra dominum regem et populum suum perpetravit, continuando ab illo die usque ad presens, et coartavit Thomam Trevet, militem, Thomam de Cobeham, militem, Johannem de Ffrenyngham, Jacobum Pecham et alios quamplurimos in comitatu Kancie, et ipsos imprisonavit quousque sacramentum fecerint ad essendum de conventiculis eorumdem, etomnes gaolas domini regis in comitatu predicto fregit, et omnes felones in eisdem inventos exire fecit, et omnes evidencias domini regis corone sue et escaetrie sue in domo Thome de Shardelowe, de Derteforde, capitalis coronatoris domini regis, et Elie Reyner, de Strode, prodiciose arsitet combuscitin plateis vilarum predictarum. Et quod idem Robertus Cave, per nomen Roberti Bakere de Der-
Le 7 juin.
Le 6 juin.
Le 5 juin.
Le 7 juin.
Le 8 juin,