Le 14 juin
FAT QE "A | EE écte hr 100 : 3 Er er AA {l à ” [e NEA he NRC . à dpt
‘2 D «fe - A
LONDRES ET LES ENVIRONS, DU 12 au 15 JuiIx 207 Londres. — Evocation du procès de William Trewman. — Suivent
les dépositions des témoins jurés :
« Qui dicunt super sacramentum suum quod Willelmus Treweman, brewere, die veneris proximo post festum Corporis Christi, anno regni regis nune quarto ultime preterito !, fuit unus de insurgentibus contra dominum regem in civitate Londoniarum ; et eciam quod idem Willelmus Trewman, die veneris predicto, apud Algate, Londoniis, arestavit Nicholaum Brembre, chivaler, equitantem cum domino rege, et ipsum seisivit ibidem per frenum equi sui, ipsum reprobando de injuriis tempore majoratus sui sibi factis. Et similiter idem Willelmus Trewman postea, eodem die veneris, simul cum uno capitaneo dictorum malefactorum sic insurgencium et ceteris malefactoribus etc., venit ad domum dicti Nicholai Brembre apud le Riole, Londonus, et eidem Nicholao ibidem per potestatem dicti capitanei et aliorum malefactorum predictorum magnum fecit affraiamentum, et ipsum ibidem et totam familiam suam mulüpliciter inquietavit et minabatur etc., constringendo ipsum Nicholaum tune ibidem, pre timore hujusmodi minarum et pro majore periculo evitando, ad solvendum eidem Willelmo Trewman quinque marcas, quas quidem quinque marcas idem Willelmus Trewman ab eodem Nicholao in forma predicta ibidem felonice cepit etc. »
Lettres de pardon du 28 octobre 1381.
Coram rege, Mich. 5 Ric. If, m. 39.
1381, 22 juillet, Berkhampstead. — Lettres de grâce accordées par le roi à Paul Salisbury. Exposé :
« Sciatis quod, cum Paulus Salesbury indictatus sit, ut accepimus, de eo quod idem Paulus tanquam unus de insurgentibus debuit surrexisse contra nos et ligeanciam suam in isto tempore furioso, videlicet die veneris, quarto decimo die junii ultime preterito, et simul cum Thoma, serviente suo, et pluribus aliis malefactoribus quorum nomina ignorantur per predictum Paulum locatis et contra statum nostrum
insurgentibus, debuit venisse ad hospicium Willelmi Baret, aldermanni Londoniarum, in parochia Sancte Marie de Bothawe Londomuis, et dictum hospicium ejusdem Willelmi simul cum malefactoribus predictis cum gladus et fustibus felonice intrasse, et dictum hospicium ad usum suum proprium per polestatem dictorum malefactorum seisivisse, et dictum Willelmum, uxorem suam et omnes servientes suos abinde penitus expulisse, et eos pre timore mortis de dicto hospicio exire et in allo vico extra portam eos stare fecisse, et dictam uxorem ejusdem Willelmi coram eo per longum tempus genuflectere et dictos Willelmum et uxorem suam de longa habitacione in hospicio predicto et de vita eorum regraciari coartavisse ; et de eo quod idem Paulus et malefactores predicti [debuerunt} prefatum Willelmum duas indenturas, in quibus status dicti Willelmi continetur de hospicio predicto, ex dimissione patris predicti Pauli, et unam cedulam de recognicione ducentarum librarum per predictum patrem ipsius Pauli in cancellaria nostra factam, eidem Paulo ibidem pre timore mortis tunc liberare fecisse, et totum statum suum in hospicio predicto eidem Paulo sursum reddere, et sibi per unum denarium tanquam domino suo pre timore morts ibidem attornare constrinxisse, et eundem Willelmum ad faciendum eidem Paulo unam relaxacionem de recognicione predicta, cum eidem Paulo postmodum placeret, sacramentum suum coram eis pre timore mortis prestare fecisse ; et similiter de eo quod predictus Paulus, predicto die veneris, modo predicto, cum predictis malefactoribus debuit venisse ad domum Hugonis Ffastolf, in parochia Sancti Dunstani Est, juxta Turrim Londoniarum, in vico vocato Thamistrete, versus aquam Thamisie, et ibidem in domum predictam proditorie intrasse, clamando illam tanquam suam propriam, et in alia tenementa 1bidem eidem domui annexa, per potenciam proditorum predictorum, et in Johannam, uxorem predicti Hugonis, insultum fecisse, et unam indenturam per quam Thomas de Salesbury, miles, dimisit eadem tenementa predicto Hugoni ad terminum vite sue, et unum scriptum annualis redditus viginti hbhrarum percipiendi ad terminum vite predicti Hugonis, de terris et tenementis predicti Thome in Londoniis et suburbus ejusdem, et in comitatu Essexie, et unum factum indentatum de condicionibus ad exonerandum annualem redditum predictum, et unum factum per quod predictus Thomas concessit tenementa predicta nuper Reginaldo Love, ad terminum annorum, et unam pixidem in quo (sic) scripta predicta extiterunt, eidem Paulo deliberare fecisse ; et de eo quod unum gladium precii quadraginta solidorum et unum par cerotecarum ferri decem solidorum proditorie debuerunt cepisse et asportasse, et