QE & © D
tum Willelmum, sicut predicitur, felonice murdratum et nequiter interfectum, projecerunt in foveam vocatam le Bek in Walkerlane.
Que quidem indictamenta dominus rex inter alia coram se venire fecit terminanda. Per quod preceptum fuit vicecomiti quod non omittat, etc., quin capiat prefatum Johannem de Erghom, si etc. Et modo, scilicet die martis proxima post tres septimanas Pasche, isto etidem {sic) termino !, coram domino rege, apud Westmonasterium venit predictus Johannes de Erghom, et reddidit se prisone Marescalcie domini regis, occasionibus predictis que committuntur Marescalcie. Et statim, per marescallum ductus, venit, et allocutus est qualiter de felonia, transgressionibus et extorsionibus predictis se velit acquietare; dicit quod dominus rex nunc de gratia sua special, et pro decem marcis quas idem Johannes de Erghom domino regi solvit, etc., perdonavit ei sectam pacis sue que ad ipsum pertinet, pro omnimodis feloniis, prodiciobus, transgressionibus et extorsionibus, per litteras suas patentes quas profert hic in curia in hec verba :
Ricardus, Dei gratia rex Anglie et Francie et dominus Hibernie, omnibus ballhivis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Sciatis quod, de gratia nostra speciali, et pro decem marcis quas Johannes de Erghum de Beverlaco, alias dictus Johannes Erghom, alias dictus Johannes de Ergum, in hanaperio cancellarie nostre nobis solvit, de avisamento et in presencia carissimi avunculi nostri Johannis, regis Castelle et Ligeonis, ducis Lancastrie, ac venerabilis patris episcopi Londoniensis, cancellarii nostri, perdonavimus eidem Johanni de Erghum sectam pacis nostre que ad nos pertinet, pro omnimodis prodicionibus, insurrectionibus, roberiis, murdris, feloniis, extorsionibus, conspirationibus, confederationibus, cambipartiüis, ambidextrüs, falsis alliganciis, falsitatübus, deceptionibus, oppressionibus, forstallariis, transgressionibus, dampnis et gravaminibus quibuscumque, per ipsum factis sive perpetratis aliquo modo, tempore preterito, unde indictatus, rectatus vel appellatus existit, ac eciam utlagarias, si que in ipsum hiis occasionibus fuerint promulgate, et firmam pacem nostram ei inde concedimus; ita tamen quod stet recto in curia nostra, si qui versus eum loqui voluerint de premissis seu aliquo premissorum; nolentes quod dictus Johannes de Erghom ad finem nuper nobiscum factum per gentes dicte ville de Beverlaco, coram dicto avunculo nostro et aliis fidelibus nostris per commissionem nostram ad diversas felonias et prodiciones