‹ Les cantiques des cantiques [microforme]Chapitre 305 sur 355 · CANTIQUE DE ZACHARIE · texte numérisé non relu

CANTIQUE DE ZACHARIE

Benedictus Dominus Deus Israel : * quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ.

Et erexit cornu salutis nobis, * in domo David, pueri sui,

Sicut locutus est per os sanctorum, * qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus :

Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omuium qui oderunt nos :

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, * et memorari testamenti sui sancti.

Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * daturum se nobis :

Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi :

In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris.

Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis ; * præibis enim aute faciem Domini parare vias ejus :

A dandam scientiam salutis plebi ejus, * in cemissionem peccatorum eorum :

Per viscera misericordiæ Dei nostri, * in quibus visitavit nos oriens ex alto :

Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent * * ad dirigendos pedes nostos in viam pacis. Gloria Patri.

Page 1