IX. Deinceps super disputacionibus tenendis dicimus et
ordinamus quod in qualibet quarta anni, octava scilicet die
post iterationem lectionum ûendam post quamlibet quatuor
Tacancianuny fiât una solemnis dispuiatio in qua tenebuntur
subaltemi secuadum ordinem suarum promogenitarum alter-
natim respondere donec studium fuerit magis ampHûcatum.
Quorum discipuli de quiadena in quindenam sub ipsîs et in
quorum sedibus de logicalibus seu grammaticalibus, tamen
eciam tenebuntur respondere.
X. Item et de cetero non admittantur aliqui ad lecturam nisi responsionem publicam seu responsiones publicas fecerint in scolis et ydonei reputentur per Rectorem super quo ejus conscienciam oneramus quod si in aliquo publico fuerint bachalarii studio semel si vero sine gradu bis respondere tenebuntur nisi tamen super hoc per Rectorem ex justa causa secum fuerit dispensatum.
XI. Item tempore disputationum generalium Recloris vel alterius magistrorum de consilio pariter et assensu dicti Rectoris in posterum forte faciendarum non licebit aliquibus subalternis docentibus vel sedem tenentibus aliquem vel aliquas proprias disputationes tenere sed eisdem generalibus rectoris aut magistri regentis disputationibus interesse tenebuntur et in illis se habere et agere prout .antiquitus est fîeri consuetum.
XII. Prêter premissa statuimus et ordinamus quod per Rectorem fiai inventarium omnium et singulorum librorum et aliorum quorumcumque bonorum ad dictum studium spectancium quos et que idem rector jurabit ftdeliter custodire, nobis vel a nobis deputato vel depulalis unam copiam ipsius invenlarii Iradere ac in suo recessu compolum racionem et reliquo futuro successori vel in ejus absencia a nobis depuiando, vocatis senioribus studii iideliter reddere tenebitur super quo ejus conscienciam oneramus.
XIII. Item quia non decet quamcumque personam actum docendi propria auctoritate et honorem sibi assumere, sed qui
432 f l'enseignement en province
mictiturHanquam Aaron ; statuimus et ordinatnus quod nuUa inulier cujuscuiuque sufficencie fuerit Divione et in banleuca exerceat publiée dictum actum docendi scolastice aliquos vel aliquas extrancos vel extraneas recipientes nisi fecerit conscia moribus et vita commendabilis et talia que verisimiliter sit juvencularum scaudalisature ac de consensu Rectoris qui ad hoc intendere tenebitur et unum procuratorem vel deputatum ponere ad circa hec vigilandum, référendum et providendum.
XIV. Item ut inter ofîiciarios premissi studii msgor caritas habeatur, amputentur illicitas et quos divinus timor a malo non revocat temporalis saltem pêne severitas coherceat delinquentes; volumus et ordinamus quod slatutum per nos dudum de anno millesimo quater centesimo trigesimo super adjectione pêne iriginta solidorum contra illos qui directe vel indirecte, clam vel palam, per se vel alium subtrahereut aliorum scolares inviolabiliter observetur.
XV. Super correctione vëro scolarium, in scolis et aliis congregationibus publicis absente Rectcre maie se habencium, statuimus et ordinamus quod si quis Regeus vel subalternus ant alius oHiciarius vel minister sedem tenens ipsius venerabilis studii non fuerit presens sed absens suis scolaribus rixanlibus deQcientibus vel aliter indebite se habentibus in scolis, in ecclesia seu sermonibus, in processionibus et aliis cungregacionibus publicis quod ille regens aut alius officiarius specialiter portarius seu janilor qui presens fuerit et solus sit talis. Si vero plures taies officiarii présentes fuerint major et antiquor possit et valeat scolarem vel scolares quoscumque indebite se habentes moderate corrigere et facere prout et quemadmodum faceret dictus absens ofïîciarius minister si presens et personaliter interesset.
XVI. Gonsuetudines autem prefati studii quibus derogare non intendimus secundum quod ex aliquibus scriptis invenimus, sequuntur. Primo. Hector scolarum in principio anni, videlicet prima die legibili et possibili suas lectiones ordinarias de philosophia leget proviso que in festo Magda-
l'enseignement en province 433
lenes ordinaverit et distribuent sedes cuilibet secundum ordinem sui ^dus et sciencie et débet suas lecliones continuare cuactis diebus legilibus.
XVII. Item semel in anno tenelur respondere ia scolis predicatonim et minorum^ idem Hector associatus omnibus suis regentibus in disputacionibus de quolibeiis que soient fieri ante nativitatem Domini a lectoribus dictorum predicatorum et minorum. Et conformiter bachalarii predictorum tenebuntur respondere rectori predicti studii in scolis ante nativitatem Domini, quoniam disputacio sit de quolibetis.
XVIII. Item de benigna voluntate, reclor prenominalus associatus tribus vel quatuor scolaribus in principiis lectorum et baciialariorum predictorum predicatorum et minorum honorabit eos absque cessacione scole. Et conformiter prefati lectores et bachalarii soient ipsum Rectorem horonare in suis principiis.
XIX. In vigiliis béate Katherine et beati Nicolai, in die Veneris, in quadragesima si dies paciatur, fient predicaliones in scolis a dictis predicatoribus et minoribus alternatis vicibus sine quacumque prerogativa et janitor tenebitur eis nunciare antea per intervallum adminus octo dierum. Quibus prédication ibus factis, Rector predicatorem ad prandium invitabit, prêter que in vigilia sancti Nicolai, quia tune receptor luminaris tenetur eis dare prandium.
XX. Item in quadragesima cum leclione sua ordinaiia, idenn Rector tenetur légère circa horam secundam de mathematica scilicet speram, proporliones vel Euclidem et quociens occurrit nécessitas aut congruilas in scolis in die Veneris tenetur idem Rector dare salules aut litleras epistolares.
XXI. Item aquas benedictas ordinabit bonis scolaribus pauperibus et diligenter studentibus et in diebus verminis visitare tenebitur idem Rector gerentes prcfalas aquas quid faciunt in dictis scolis.
134 l'enseignement en province
XXIL Item pro salario idem Rector consuevit recipere ^ quolibet scolari per amium sex solidos in duobus lermiDi^^ scilicet in quolibet termino très solidos ab extraneis et illis de banleuca Divionensi et hoc a triginta annis sed auti -^ quitus recipiebat quatuor solidos et quatuor denarios turo^* nenses ab hiis de banleuca Divionensi et puelle solvunt secun^ dum antiquam consuetudinera Rectoris et nichil Janitori Gregoriam vero et qui prope finem terminis veniunt debent solvere secundum eiigenciam teraporis babito respectu ad salarium commune. Et est honestius in hoc amicabiliter procedere quam coacte compellere.
XXIII. Item a triginta annis citra scolares omne indifférentes cognuntur solvere sex denarios pro luminari, sed aliquibus annis illa coactio fuit voluntaria et eligebatur unus re-
ceptor a bachalariis et scolaribus aliquibus, qui recipiebat et inde compotum reddere tenebatur.
XXIV. Ofïiciarii dictarum scolarum sunt isti vice Rector, janitor, prepositus, magister cantus et bachalarii et debent ordinari per Rectorem secundum ordinem et dignifatem sacrum gr aduum etscienciarum preferendo digniores minus dignis sine qualicumque supportacionis obliquitate.
XXV. Vice Doctoris oflicium erat in antiquis légère graramaticam scilicet Doctrinale grecismum et actores pro certo pretio ordinato a Rectore et bachalariis, et ubi nécessitas ingrueret supportare ofûcium Rectoris in lecturis vel aliis, sed a trigenta annis omnes graduati et régentes consueverint légère tam grammaticalia quam logicalia secundum suam voluntatem et exigenciam suorum scolarium. Dum tamen non impediant lectionem Rectoris.
XXVI. Janitoris oflicium est cuslodire clavem arche in qua sunt cirei luminare, libri et alia que pertinent ecclesie, ministrare virgas in scolis ; pro actibus principalibus audire partes in vigiliis festorum post prandium et ab hiis de Banleuca Divionensi recipere duodecim denarios per annum.