‹ Les grandes chroniques de France. Chronique des règnes de Jean II et de Charles V (volume 2)Chapitre 78 sur 106 · Voy. p. 65, n · texte numérisé non relu

Voy. p. 65, n

predictis litteris annota lis, una cum eisclem nunciis accedere disponenli capellum, qui hujusmodi honoris insigne preferet, transmittere dignaremur, sub compendio respondemus quod nos, sperantes et credentes firmiter accessum tuum hujusmodi negocio pacis, dictorum nunciorum promocionicommisso, multipliciterprofuturum, etobhocnuntiorum et ducis predictorum precibus annuere cupientes, quia in talibus se difïîcilem nimis rcddere Scdes apostolica consuevit, cum fratribus nostris deliberationem habuimus, et viam per quam eorum possemus condescendere instantie supplici quesivimus diligenter. Sed tantus est rigor qui circa hoc servari hactenus consuevit, quod nondum ad hoc patuit nobis via, licel speremus rigorem hujusmodi aliquo modo congruo temperandum. Tu igitur, fili, cum iter ad eumdem regem arripueris accedendi, significa stalim nobis discessum tuum, quia intérim, prestante Deo, modus hujusmodi fortasse disponetur et capellum ipsum diclis nuntiis Burdegalam transmittemus, per eos tibi, si te illuc ire contigerit, assignandum. Utinam tamen desuper datum esset quod, prolixitate itinerum breviata, in accessu tuo hujusmodi transitum per nos habere valeres ; multa namque possemus communicare tune invicem, eidem negocio profutura. Datum Avinione, Kalendis februarii anno quinto ' .

10 février 1357, Avignon.

Innocent VI au prévôt des marchands et aux échevins de la ville de Paris, pour les exhorter à écarter toute cause de dissentiment entre eux et le duc de Normandie. — (Rsg.

1. Une dérogation à la règle rappelée par le Pape avait été faite, le 10 avril 13.51, en faveur de Gilles Rigaut de Roicy, abbé de Saint-Denis, élevé à la dignité de cardinal. Voy. Chronique, t. I, p. 31 et n. 4.

Vat. 239, fol. 23. Publiée presque intégralement par le P. Denifle, op. cit., t. I, p. 138, n. 2'.)

Dilectis filiis preposito mercatorum et scabinis civitatis Parisiensis salutem et apostolicam benedictionem.

Pertulit ad nos fama celerior et multorum habet inculcata relatio quod dilecto filio nobili viro Carolo, primogenilo carissimi in Christo filii nostri Johannis, régis Francorum illustris, duce Normannie, vobiscum de dispositione regni Francorum, quod, peccatis exigentibus, diebus hiis procellis raultis illuditur, habente consilium, et illo ac vobis non sapientibus idem concorditer circa illam, inter vos alterutrum dissensionis materiam pacis emulus conalus est suscitare, et quod idem dux ac vos dolos ejusdem pacis hostis circa id cognoscentes, dissensionem hujusmodi in ipso ortus ejus principio laudando studio prefocastis, ne si, quod absit, vires susciperet, ipse pacis emulus nocendi causam facilius inveniret. Hec profecto, filii, causam nobis turbationis simul et gaudii pepererunt, et quantum audita dissensio menteni nostram amaricavit, fortius et vehementius conturbavit, tanto nunciata concordia cor nostrum respersit ampliori dulcedine pociorique jocunditate replevit. Solet enim amantium dissensio, que presertim ex radice nascitur caritatis, reintegrare amorem et dilectionem instaurare majorem. Sed inter hec nobis zelum fidei vestre ac devotionis fervorem, qui occasionem dissencioni hujusmodi prestiterunt, ac régis et regni predictorum statum paterna consideratione pensantibus, occurrit, filii, quantis subjectapericulis, quantisque malisonusta foret quecumque ducis ejusdem vestraque discordia, modica et levis quantumlibet, quantaque discrimina parturiret. Solus enim rumor illius si, — quod absit! — contingeret, diligentitibus regem regnumque predictos dolorem ingereret, eorum vires minueret, corda demitteret, enervaret animos,

Page 1